Tours, AD Indre-et-Loire, H 497 n° 2

<< < / > >>

Numéro1563

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/941(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche492   mm

Hauteur à droite482   mm

Largeur en haut193   mm

Largeur en bas196   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-LOUP SUR LOIRE

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, à la prière d'Hildegarde, abbesse de Saint-Loup, accense à Bernier et à son épouse des terres situées à Saint-Loup, moyennant un cens de sept deniers.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen, amen]. In nomine summi salvatoris Dei, Teotolo, sanctȩ Turoni-
l.2-cȩ sedis humilis archiepiscopus. Notum immo et percognitum [esse]
l.3 volumus cunctis fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ presentibus scilicet a[c]
l.4 futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecata est
l.5 nos quȩdam sanctaemonialis femina, nomine Hildegardis,
l.6 uti ex rebus abbatiȩ Sancti Lupi, quam ipsam per nostrȩ largitionis
l.7 donum tenere ac regere videtur, aliquid cuidam Brittigenȩ,
l.8 nomine Bernerio, et uxori suȩ Huhaloc, aliquid de terra
l.9 arabili sub institutio census annuatim reddendum, per hujus nostrȩ auc-
l.10-toritatis testamentum concederemus. Cujus deprecationem benigne recipi-
l.11-entes, concessimus jamdictis hominibus de terra arabili aripennum I et
l.12 perticas VI pertinentes ad supradictam Sancti Lupi abbatiam. Terminantur
l.13 ex totis partibus terra ipsius sancti Lupi. Eo etiam modo concedimus eis, ut
l.14 habeant licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi, et quic-
l.15-quid melius elegerint emeliorandi, solventes exinde annis singu-
l.16-lis ad festivitatem sancti Lupi quȩ evenit IIII kalendas augusti, ipsi Hildegarde
l.17 sive successoribus suis, censum denariorum VII, et eis amplius non requiratur
l.18 aut exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete possideant, nemine
l.19 inquietante. Si autem de supradicto censu tardi aut neglegentes
l.20 reperti fuerint, id ipsum emendare studeant, et quod tenuerint non ideo
l.21 amittant; habeantque licentiam, si eis necesse extiterit, ad sancti
l.22 Mauricii potestatem venundandi, vel etiam ad ipsius sancti Mauricii
l.23 canonicos sub prescripto censu relinquendi. Ut autem haec manus
l.24 firma habeatur firmior, manu propria eam subter firmavimus
l.25 manibusque fidelium nostrorum adfirmari rogavimus [in nomine domini Jhesu Christi].
l.26 [chrisme] THEOTHOLO, [misericordia omnipotentis] Dei [Turonum humilis archiepiscopus, rogatus subscripsit].
l.27 HYLDEGARDIS ABBATISSA huic manuifirmȩ firmavit.
l.28 [chrisme] OTHBERTHOUS DECANUS [atque archidiaconus sive abbas subscripsit]. Arduinus [clericus subscripsit].
l.29 [chrisme] ROTBERTUS [archidiaconus subscripsit]. [chrisme] Bernardus [diaconus atque archiclavis subscripsit].
l.30 [In nomine domini Jhesu Christi], item Rotbertus [archidiaconus subscripsit]. [Christus] OTGERIUS [diaconus atque] precentor [subscripsit].
l.31 Gauzbertus [presbyter subscripsit]. Arnulfus [presbyter subscripsit]. Dodaldus [presbyter subscripsit]. ODO [diaconus subscripsit].
l.32 Girardus [presbyter subscripsit]. Rotbertus [presbyter subscripsit]. Archerius [presbyter subscripsit].
l.33 Mainardus [presbyter subscripsit]. Armannus [diaconus subscripsit]. Bertramnus [presbyter subscripsit].
l.34 Adalulfus [diaconus subscripsit]. Rotgerius [diaconus subscripsit]. Ingelbertus [diaconus subscripsit].
l.35 Giraldus [diaconus subscripsit]. Acfridus [diaconus subscripsit]. Ermenmarus [clericus subscripsit]. Boso [clericus subscripsit].
l.36 DATA mense augusto, in civitate Turonus, anno XII regnante
l.37 Hludovico rege.
l.38 [chrisme] ERBERNUS [indignus diaconus rogatus] ab Ingelberto antigrafo [scripsit et subscripsit].

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 19-20, n° 6.

CHÂTELAIN (Emile), Introduction à la lecture des notes tironiennes, Paris, 1900, p. 208.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1563 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1563»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1563/. Date de mise à jour : 29/03/12.