Tours, AD Indre-et-Loire, H 497 n° 1

<< < / > >>

Numéro1562

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/939(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau Non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche519   mm

Hauteur à droite507   mm

Largeur en haut190   mm

Largeur en bas186   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireTours, abbé  de  SAINT-LOUP SUR LOIRE

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, confirme l'accensement fait par l'archidiacre Dodald à Bernier et à son épouse Hualoc, d'un arpent de terre situé près de Tours et dépendant des biens de l'abbaye Saint-Loup, moyennant six deniers de rente annuelle.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen]. In nomine summi salvatoris Dei, Teotolo, sanctae Turonicae sedi[s archiepiscopus, notum]
l.2 immo et percognitum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiȩ p[resentibus scilicet ac]
l.3 futuris precipueque successoribus nostris, quia deprecatus est nos quid[am fidelis noster]
l.4 et archidiaconus nostrȩ matris ecclesiȩ, nomine Dodaldus, uti ex re[bus abbatiȩ]
l.5 Sancti Lupi, quas per nostrȩ largitionis donum tenere videtur, aliquid de [terra arabili]
l.6 cuidam homini, nomine Bernerio, et uxori suae Huqualoc, s[ub conditio]-
l.7-ne census annuatim reddendum, per hujus nostrȩ auctoritatis te[stamentum]
l.8 concederemus. Cujus deprecationem benigne recipientes, concessim[us memo]-
l.9-ratis hominibus Bernerio et uxori suae Hualoc, ex prefata Sancti Lupi abbatia [de ter]-
l.10-ra arabili arpennum I, situm prope suburbium Turonicae urbis, non longe ab [ipsa]
l.11 ecclesia Sancti Lupi. Terminatur de tribus partibus, terra ejusdem potestatis, quarta
l.12 vero parte, via publica. Eo etiam modo concedimus eis ipsam terram, ut ha-
l.13-beant licentiam desuper edificandi, plantandi, construendi, et quicquid melius
l.14 elegerint emeliorandi, solventes exinde annis singulis, ad festivitatem sancti Lupi
l.15 quȩ caelebratur IIII kalendas agusti, partibus Dodaldi fidelis nostris sive successoribus
l.16 suis, censum denariorum VI, et eis amplius non requiratur, aut exigatur, sed sub tali cen-
l.17-su libere ac quiete possideant, nemine inquietante atque contradicente ;
l.18 et si de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendare stude-
l.19-ant, et quod tenuerint, non ideo amittant. Pos eorum quoque digressum, si frater Bernerii,
l.20 nomine Evrardus, atque nepta ipsius, filia scilicet prelibati Evrardi, advixe-
l.21-rint, ipsam terram cum omni emelioratione teneant et possideant sub prefixo
l.22 censu; si non autem eis supervixerint, habeant licentiam dandi, vendendi, nec-
l.23-non cuicumque voluerint ex parentibus vel amicis, uni solummodo relinquendi, salvo
l.24 tamen ecclesiastico censu. Ut autem haec auctoritas firmior sit, firmiorque
l.25 permaneat, manu propria eam subter firmavimus manibusque fidelium nostrorum
l.26 adfirmari rogavimus, [in nomine domini Jhesu Christi];
l.27 [chrisme] THEOTHOLO, [misericordia] Dei [humilis archiepiscopus, huic manui subscripsit [croix]].
l.28 [chrisme] Dodaldus, [sacerdos et archidiaconus], huic auctoritati propria manu [subscripsit].
l.29 [chrisme] BADILO DECANUS [atque archidiaconus sive abbas subscripsit]. [chrisme] OTHBERTHOUS [diaconus subscripsit].
l.30 [In nomine domini Jhesu Christi,] ROTBERTUS [archidiaconus subscripsit]. [chrisme] Item Rotbertus [archidiaconus subscripsit].
l.31 [Christus] Aymo [diaconus atque] precentor [subscripsit]. Gauzbertus [presbyter subscripsit].
l.32 Arnulfus [presbyter subscripsit]. Dodaldus [presbyter subscripsit]. Quintinus [diaconus subscripsit]. ODO [subdiaconus subscripsit].
l.33 OTGERIUS [subdiaconus subscripsit]. Bernardus [diaconus subscripsit]. Ebroinus [diaconus subscripsit].
l.34 Girardus [presbyter subscripsit]. Mainardus [presbyter subscripsit]. Archerius [diaconus subscripsit].
l.35 Rotbertus [diaconus subscripsit]. Rotgerius [clericus subscripsit]. Erbernus [clericus subscripsit].
l.36 Fulcuinus [clericus subscripsit]. Giraldus [clericus subscripsit]. Bertramnus [diaconus subscripsit].
l.37 Armannus [diaconus subscripsit]. Acfridus [clericus subscripsit].
l.38 DATA mense julio, in civitate Turonus, anno X regnante Hludovico rege.
l.39 [Dei in nomine], INGELBERTUS [sacerdos praesens fuit et rogatus scripsit et subscripsit].

Bibliographie

TARBE (Prosper), Examen critique et analytique de diverses chartes des Xe, XIe, XIIe et XIIIe siècles, relatives à la Touraine, Paris, s. d, et in Revue Rétrospective, 9 (31 janvier 1837), p. 27-28.

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 25-27, n° 12.

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 18-19, n° 5.

CHÂTELAIN (Emile), Introduction à la lecture des notes tironiennes, Paris, 1900, p. 207-208.

JUSSELIN (Maurice), Mentions diverses en notes tironiennes, in LMA, 29 (1928), p. 250, p. 250.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1562 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1562»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1562/. Date de mise à jour : 29/03/12.