Tours, AD Indre-et-Loire, H 485 n° 1

<< < / > >>

Numéro1555

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/05/1047(fiabilité :édition)

LieuLe Mans(lat :Cinomannis civitate)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche506   mm

Hauteur à droite515   mm

Largeur en haut395   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurHugues II, comte  de  MAINE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Hugues II, comte du Maine, confirme la donation à Saint-Julien de Tours de l'église de Saint-Constancien, située dans le domaine de Javron, et celle des églises du Saint-Sauveur et de Saint-Martin, faite par Adelelmus, fils de Béraud. De plus, Normand de Mayenne donne des coutumes qu'il possédait dans le pays de Javron.

Fac-similé

Texte

l.1 EGO HUGO, CAENOMANNICUS COMES, UNIVERSIS AECCLESIAE FILIIS UBIQUE TERRARUM LOCATIS
l.2 tam modernis quam futuris notum volo fieri quod venerabilis Richerius, sancti JULIANI abba Turonensis, ejusque me adeuntes monachi,
l.3 voce submissa petierunt ut emptionem quam ipsi de Adhelelmo, filio Beraldi, fecerant, simulque donum quod eisdem monachis de ȩcclesia Gabro-
l.4-nensi cum omnibus rebus ei pertinentibus contulerat, perpetualiter ad habendum, ceu hȩreditario jure eis concederem, atque cartam hujusce conscrip-
l.5-tionis ad posterorum memoriam ab eis scriptam consulari auctoritate corroborarem, Frotmundo, viro sororis ejusdem Adhelelmi, Willelmo, etiam
l.6 hujus filio, et aliis parentibus in hoc libenter assensum prȩbentibus, Gaufredo quoque de Meduana, de quo isti tenebant, ipseque de me in omni hac conces-
l.7-sione assensum prebente. Horum itaque virorum petitis non ficte favens, ut prefati monachi in sacris orationibus semper sint memores mei, concessi sancto Ju-
l.8-liano prefatisque monachis ȩcclesiam sancti Constantiani de predicta villa cum ȩcclesia sancti Salvatoris sanctique Martini, cum sepultura, decimis omnibus, cum terris cultis
l.9 et incultis, silvis, aquis, molendinis, et cum omnibus rebus ȩcclesiȩ debitis, cum jam adquisitis vel adquirendis, cum teloneo et mercato, ac aliis consuetudinibus; villanos etiam
l.10 atque habitatores hujus terrȩ sub justitia monachorum fore constituo. Hȩc omnia monachi sancti JULIANI perpetualiter quiete et libere possideant, sine ulla con-
l.11-suetudine atque servitio ulli homini debito. Si quis vir aut fȩmina huic ȩcclesiȩ pro sua anima aliquid de suis facultatibus aut aedificamentis dare vo-
l.12-luerit, prout libuerit faciat. Ego quoque hoc monachis predicti sancti concedo ut, in toto meo comitatu quicquid legaliter emerint, seu eis datum fuerit, liberam
l.13 facultatem habeant emendi vel accipiendi. Si quis vero posthac, veneno invidiȩ lividus, huic concessioni calumniam injuste inferre temptaverit, justitia
l.14 Dei et nostra oppressus, aut pȩnis corporeis subdatur, aut damno pecuniȩ multetur, ut pravȩ suȩ voluntati obsecundare non poossit.
l.15 Acta sunt hȩc Cȩnomannis residente prefato comite et Richerio abbate cum suis monachis aliquibusque viris in atrio aecclesiȩ sancti Petri intra muros,
l.16 quo anno idem comes Bertam duxerat in uxorem. Assensus etiam Gervasii presulis in his omnibus affuit. Johannes de Guircha et Anscherius interfuerunt. De monachis:
l.17 Rotgerius, Herbertus, Mainardus, Warinus. Quando vero Herbertus ac Garinus, monachi, fecerunt hanc emptionem de Adhelelmo, Gaufredus de Meduana interfuit;
l.18 Guarinus, filius Gumbaldi, Gualo de Lupifilgeria; et quando centum solidi Frotmundo et Adhelelmo dati sunt, habuerunt conventionem hii duo viri ut darent
l.19 terram sancto Juliano ad unam carrucam de octo bubus. Gaufredus quoque hoc concessit, per deprecationem Normanni vassalli, monachis sancti JULIANI ut, infra
l.20 spacium duarum leugarum in circuitu Gabronȩ ubicumque emptionem fecissent, omnes consuetudines terrȩ illius quam emissent sancti JULIANO essent sine ulla
l.21 contradictione. DONUM NORMANI DE MEDUANA, QUI ET HIVO DICTUS EST. Ego Normannus concedo sancto Juliano Turonensi et monachis ejus quicquid habeo Gabro-
l.22-na in ȩcclesia sancti confessoris Constantiani et omnes consuetudines quas possideo undique in circuitu predictȩ ȩcclesiȩ in Gabronensi pago, circumcirca, longe
l.23 vel prope, per spacium duarum leugarum, hoc est vicariam, teloneum, pedagium, forogium, forestagium, seu alteras consuetudines ubicumque fuerint per prefatum spacium; et de
l.24 illis hominibus qui de me tenent, si monachi aliquid emere vel adquirere aliquo modo potuerint, libenter concedo et ut melius valuero eis adquietabo.
l.25 Hoc itaque scriptum manu propria firmavi et fratribus meis et aliis amicis corroborandum tradidi. Gaufredus quoque, filius Garnerii, minabatur villam
l.26 Gabronȩ se incensurum. Huic monachi dederunt XXti solidos Cȩnomann[ensium], et sic minȩ cessaverunt. [colonne1] Signum HUGONIS comitis [croix]. Signum Gaufredi de Meduana, de cujus beneficio hȩc omnia sunt. Signum Gaufredi de Torigniaco. Signum Radulfi, fratris ejus. Signum Johannis de Guirchia. Signum Anscheri. Signum Fromundi. Signum Guillelmi, filius ejus. [colonne2] Signum Galterii [croix] filii Gaufredi de Meduana. Signum Adelinȩ [croix], uxoris ejusdem Gauterii. De hominibus Gaufrido de Meduana: Adhelelmus, qui vendidit. Guarinus, filius Gumbaldi. Galo de Lupifilgeria. Gaufredus, filius Garnerii. Normannus qui et Ivo. Haimericus.
l.27 Acta sunt hȩc Cinomannis civitate, regnante Heinrico rege, anno XXmo.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1555 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1555»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1555/. Date de mise à jour : 29/03/12.