Tours, AD Indre-et-Loire, H 479 n° 6

<< < / > >>

Numéro1553

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date25/07/1096(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche568   mm

Hauteur à droite566   mm

Largeur en haut325   mm

Largeur en bas284   mm

AuteurChapitre cathédral  de  LE MANS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Le chapitre cathédral du Mans concède à charge de cens la terre de Vaubouan à Saint-Julien de Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 [ [chrisme] Long]o tempore efferbuerat contemptio inter clerum sanctȩ matris Cenomannensis ȩcclesiȩ beatorum videlicet Gervasii et Protasii et sancti Juliani,
l.2 [confessoris], et monachos egregii martyris Juliani, in monasterio ejusdem sancti degentes, in suburbio Turoni, pro terra quȩ Vallis Boana antiquo vocabulo nuncupa-
l.3-[tur, et pro] app[endi]tiis ipsius terrȩ. Dicebant enim monachi se terram illam ab episcopo Sigefredo et a clero predictȩ ȩcclesiȩ Cenomannensis sedis, cum affirmati-
l.4-one testamenti, ab antiquis temporibus possedisse; quibus resistebat clerus cum episcopo qui eis preerat, et calupniabantur terram illam inrequieta altercatione, et sic renova-
l.5-bantur inextricabilium causarum diversȩ utrinque controversiȩ. Tandem, misericordia summi salvatoris Dei et respectu providentiȩ ipsius, millesimo nonagesimo VIto
l.6 ab incarnatione Domini anno, indictione IIII, presidente venerabili episcopo Hoello ȩcclesiȩ Cenomannensi, et regente patre Johanne monasterium Turonense sancti Juliani, lis
l.7 tanta tam quoque diuturna concordiȩ et pacis repperit aditum. Nos namque clerus Cenomannensis, Gaufridus quidem decanus ȩcclesiȩ predictȩ sanctorum G[ervasii] et P[rotasii] et sancti
l.8 Juliani, confessoris, et alii concanoni[ci nostri, de qu]orum [communitate pendebat terra] Vallis Boanȩ predicta, per voluntatem et admonitionem pii patris nostri domni
l.9 Hoelli, nostrȩ urbis episcopi, attende[ntes postulationem et humilitatem abbatis sancti Juliani T]uronensis, et monachorum ejus, et devote suscipientes ea quȩ nobis offere-
l.10-bant, de spe salutis animarum n[ostrarum, videlicet, orationum cotidianarum venia] et in ultima corporum nostrorum resolutione exequiarum sollempnia, fructuosum
l.11 [de]crevimus, omni sopita querela, omni sedata controversia, omni conculcata calumpnia, illis in suos usus et fratrum Deo in cenobio Sancti Juliani Turonensis famulantium,
l.12 concedere terram illam et omnia ejus appenditia, quȩ nostro juri addicebamus, et ȩcclesiȩ nostrȩ fisco asscribebamus, ad perpetuam inter nos vicissim pacem et inrefragabilem
l.13 mutuȩ dilectionis quietem. Igitur concedimus illis monachis nos communiter, jam sepe nominatus clerus, cum concessione et exortatione domni episcopi nostri Hoelli, predictam
l.14 terram Vallis Boanȩ, in Cenomanico pago sitȩ, super rivum Dimidiam nuncupatum, cum omnibus appenditiis suis, silvis, pratis, aquarumve decursibus, terris cunctis et cultis
l.15 et incultis, in quibuscunque adjaceant vel terminentur locis sive ubiubi exquiri aut reclamari poterint, quȩcunque ad ȩcclesiȩ nostrȩ pertinere creduntur ibidem possessionem,
l.16 tali siquidem juris obtentu, hȩc omnia ipsis Deo in cenobio preclari martyris Juliani servientibus, tradimus sive concedimus, ut habeant licentiam quicquid ibi voluerint operandi,
l.17 jure perpetuo in seculis succedentibus. Solvant tamen exinde quotannis, in festo sanctorum G[ervasii] et P[rotasii], quod colitur idus decembris, nostrȩ ecclesie canonicis censum III solidorum;
l.18 monete cenomannensium, et amplius nichil, preter dilectionem et orationum exibitionem, requiratur eis; sed si ex ipso censu negligentes aliquando extiterint,
l.19 idipsum eis emendare lieat et quȩ tenuerint non ideo amittant. Hȩc autem beneficia illis ex bona et voluntaria liberalitate impendimus, ut dum, ad eos
l.20 pervenerit pro certo alicujus canonici nostri obitus relatio, signa pulsari faciant et divina prosequantur exequiarum ejus officia, et panem et vinum ipso die pro eo pauperibus erogent
l.21 [sicut pro] uno monacho. Denique in tribus trigesimalibus quȩ singulis annis in conventu pro communi sua et benefactorum suorum commemoratione celebrant ȩqualiter,
l.22 [ipsis] nos et canonici nostri futuri frequenti eorum participabimus oratione pro nostri beneficii recompensatione. Preter hȩc, propter pacis caritatisque communi-
l.23-onem et istius concessionis fixam et immobilem stabilitatem, abbas Johannes et sui monachi CCC solidos cenomannensium nobis dederunt in communi nostro capitulo,
l.24 [ut] inde vicinos et utiliores in usus nostros et successorum nostrorum emeremus redditus. Ut vero hujus rei firmitas in perpetuum inconvulsa perseveret et omnis deinceps
l.25 frustretur calumpnia, auctoritati pontificis nostri domni Hoelli corroborandam presentavimus, et nos propriis manibus signavimus, corroborationis quoque testes asscribi
l.26 jussimus. Ipse sub anathemathe maledictionis clausit omnes qui huic firmitati resistere attemptaverunt.
l.27 [chrisme] [Sign]um domni Hoelli [croix] episcopi Cenomannensis. S. HELIAE [croix] comitis Cenomannensis.
l.28 [Signum Gau]fridi, decani. S. Fulcredi [croix] cantoris. S. Hildeberti [croix] archidiaconi. S. Gosfridi archidiaconi. S. Rannulfi, abbatis sancti Vincentii.
l.29 [S. Raginaldi, mag]istri scolȩ. S. Helgoti, canonici. S. Hernaldi, canonici. S. Lisoii, archipresbyteri. S. Engelbaldi Parvi. S. Willelmi, vitrearii. S. Olrici, canonici.
l.30 [S.] Gosberti, ca[nonici. S. Wi]llelmi de Martiaco. S. Willelmi de Belismo, canonici. S. Guidonis, secretarii, canonici.
l.31 S. monachorum sancti Juliani: Johannis, prioris, Gosfridi, elemosinarii, Gradulfi, Johannis Ratherii, Alberici.
l.32 Signum clericorum chori: Maingi, presbyteri, Ingelbaldi, diaconi, Herberti, diaconi de Campis.
l.33 Signum laicorum: Gosberti de Ruelon, Fulcherii Qui non ridet, Gofridi, filii ejus, Arnulfi de Viletia, Rotlandi de Rua Haraldi, Rotberti de Curte Genardi.
l.34 S. Odonis de eadem Villa Genardi, Rotberti Rotlandi, Alberti de Valle Boana, Girberti Gosfridi.
l.35 S. hominum sancti Juliani: Rainaldi, canonici sancti Mauricii Turonensis, Martini cubicularii, Bernardi caboti, Radulfi prepositi Belli Montis.
l.36 Ego ADERBAL, scolȩ sancti MARTINI Turonensis secundicerius, jussu totius capituli sancti Juliani, et Rainaldi, cancellarii, vice ejusdem, scripsi et firmavi.
l.37 Data VIII kalendas augusti, per manum Hoelli episcopi, decubantis in egritudine, post unctionem, et poscentis incaustum ad crucem, et per manum Gosfridi, decani. [MA]NUS FIRMA [croix] VALLIS BOANAE.

Notes

L'acte est confirmé par Hoël, évêque du Mans, qui y appose le signe de la croix. (Il meurt quatre jours plus tard, le 29 juillet 1096).

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 68-71, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1553 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1553»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1553/. Date de mise à jour : 29/03/12.