Tours, AD Indre-et-Loire, H 479 n° 3

<< < / > >>

Numéro1550

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1004(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche920   mm

Hauteur à droite895   mm

Largeur en haut243   mm

Largeur en bas254   mm

AuteurAvesgaud, évêque  de  LE MANS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Avesgaud, évêque du Mans, à la demande d'Eudes, trésorier de Saint-Julien du Mans, abandonne à l'abbaye Saint-Julien de Tours les droits dus à l'évêché à cause des églises Notre-Dame de Vaubouan et Saint-Pierre de Beaumont-la-Chartre.

Texte

l.1 [chrisme] DIVINITATIS INDICIBILI RESPECTU, REBUS FORTUNATIS VICATIM ANIMAL
l.2 sibimet potiens concessis, rationale simulque mortale, rapi debet omnimodis utilitate
l.3 necessitatis animȩ suȩ, sive pestiferi loeti formidine, seu florigere sedis ardenti anhela-
l.4-tione. Spetialius vero dominici cura quibus commissa est ovilis quatinus universalis aecclesiȩ
l.5 christicolis, maxime autem agmini gregis monastici, paterna miseratione succurant, opere
l.6 pretium est, uti virginis agni balatus invitet utrosque viriditatis ad pascua supernȩ. Quocirca ego
l.7 AVISGAUDUS, Dei preveniente gratia Cinomannicȩ sedis presul, percognitum fore cupio noticiȩ cunctorum
l.8 sanctȩ aecclesiȩ fidelium, precipueque successorum nostrorum quoniam deprecatus est nos venerabilis pretiosorum testium
l.9 Christi GERVASII et PROTASII, necnon egregii antistitis JULIANI thesaurarius, nomine Odo, uti de
l.10 aecclesiis duabus, sanctȩ MARIAE scilicet quam Vallem Bouanȩ appellant, sancti quoque Petri quam Bellummontem
l.11 nuncupant, venditiones et reditus annuos, qui olim nobis vel antecessoribus nostris persolvebantur, benigni
l.12 Jhesu amore, Turonensibus coenobitis gloriosi athletȩ, univoci prioris JULIANI, famulitio servientibus, pia
l.13 devotione indulgeremus et episcopali auctoritate confirmaremus. Cujus peticionem dignam et congruam
l.14 perpendens, tam ego quam etiam archidiaconorum ac archipresbiterorum nostrorum, ceterorumque nostrȩ sedis canoni-
l.15-corum caterva, volumus et in perpetuum conservandum decernimus, quatinus sinodales census et quȩ vulgo
l.16 circada vel parata dicuntur, prenominatarum duarum aecclesiarum prelibati martyris JULIANI Turonensis
l.17 archisterii coenobite possideant, absque cujuslibet personȩ violentia seu contradictione. Venditiones quoque
l.18 ex ipsis altariis a nobis sive successoribus nostris minime requirantur aut exigantur. Et hoc tali tenore statuimus
l.19 observandum, ut semel in anno una ex ejusdem martyris JULIANI coenobitis, huic sanctȩ Cinommannensi aecclesiȩ
l.20 et festivitati sanctorum martyrorum GERVASII et PROTASII, aut sancti JULIANI antistitis, intersit persona. Precamur
l.21 interea successorum nostrorum clementiam, ut, sicut ipsa sua statuta firmo ac stabili voluerint
l.22 vigore persistere, ita hanc auctoritatem, ob amorem Dei omnipotentis factam, perpetuo sinant manere
l.23 inviolatam. Si autem, ausu temerario, eam quilibet, quod absit, infringere temptaverit, auxilio omnipo-
l.24-tentis Dei sanctorumque omnium destitutus quod repetierit non evindicet, sed nisi resipuerit, consortium Judȩ
l.25 proditoris Domini, reliquorumque infernorum civium sortiatur, aeternis cociti cruciandus suppliciis. Ut vero certior
l.26 firmiorque hujus scripturȩ vigor per succedentia tempora perduret, episcopali auctoritate eam robo-
l.27-ravimus, manibusque fidelium nostrorum adfirmari decrevimus.
l.28 [croix] AVISGAUDUS, [misericordia Dei episcopus, huic auctoritati subscripsit].
l.29 ODO, [diaconus], HANC AUCTORITATEM FIERI ROGAVIT ET [subscripsit].
l.30 HUCBERTUS, SANCTI GERVASII NOBILIS CANONICUS, [subscripsit]. ISAHAC, [diaconus, subscripsit].
l.31 GUILLELMUS, [diaconus, subscripsit]. ITEM GUILLELMUS, CANONICUS [subscripsit].
l.32 STEPHANUS, [sacerdos atque] PRECENTOR, [subscripsit]. AYMERICUS, [diaconus, subscripsit].
l.33 GAUZMARUS, [diaconus, subscripsit]. ANDREAS, [diaconus, subscripsit]. HUCBERTUS, CLERICUS, [subscripsit].
l.34 FULCOIUS, CLERICUS [subscripsit]. ARDUINUS, CLERICUS [subscripsit].
l.35 Ingelbaldus, [diaconus, subscripsit]. Berengerius, [diaconus, subscripsit]. ITEM Aymericus, clericus, [subscripsit].
l.36 Rainaldus, [sacerdos, subscripsit]. Guarnerius, [sacerdos, subscripsit]. Gerricus, [diaconus, subscripsit].
l.37 Data [est] autem hec auctoritas anno incarnationis [Domini nostri] MIIII,
l.38 INDICTIONE secunda.
l.39 [Gerbertus, acolytus, presens fui et] jussus [a] prefato [episcopo atque rogatus ab] Odone thesaurario
l.40 [scripsi atque subscripsi].

Notes

1

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Cartulaire de l'évêché du Mans, 936-1790, Le Mans, 1900 (Archives historiques du Maine, 1), t. 2, p. 1, n ° 965.

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 6-9, n° 3.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1550 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1550»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1550/. Date de mise à jour : 29/03/12.