Tours, AD Indre-et-Loire, H 479 n° 2

<< < / > >>

Numéro1549

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date07/1002(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche608   mm

Hauteur à droite587   mm

Largeur en haut258   mm

Largeur en bas261   mm

AuteurRobert  de  CHATEAU-LANDON

BénéficiaireGausbert, abbé  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Notice de l'échange fait entre Gausbert, abbé de Saint-Julien de Tours, et Robert de Château-Landon, à la suite duquel les moines obtiennent la possession de Beaumont-la-Chartre.

Texte

l.1 [chrisme] Pro communi compen[dio a]c utrorumque utilitate placuit atque convenit inter
l.2 venerabilem sancti Juliani p[otestatem] videlicet Gauzberto abbati et ipsius martyris
l.3 monachis, necnon ex altera parte Rotberto castro Landonensis vassallo ut inter se
l.4 quasdam terras commutare deberent, quod et ita fecerunt. Dedit igitur potestas sancti
l.5 Juliani idem domnus abba Gauzbertus et monachi ejusdem loci partibus jamdicti Rotberti
l.6 quendam alodum nuncupantem villam Rodulfi situm in pago Stampensi cum aecclesia
l.7 in honore sancti Petri de[super] constructa cum terris cultis et incultis cum vineis pratis pascuis
l.8 aquis aquarumve [decursi]bus mobilibus et inmobilibus perviis et exitibus et cum medietate
l.9 farinarii super fluvium [Exonne insuper] in argento solidos CCLX. Econtra in compensa-
l.10-tione vel vicissitudine [jamdicti] pretii vel terrae dedit et tradidit prelibatus
l.11 Rotbertus cum consilio fratrum suorum Pontii scilicet et Erberti partibus sancti Juliani et monachorum
l.12 ipsius loci alodum quod vocatur Bellomonte situm in pago Cinomannensi cum aecclesia sancti Petri
l.13 cum omnibus appenditiis et utilitatibus suis terris cultis et incultis, vineis pratis pascuis silvis
l.14 aquis aquarumve decursibus et cum omnibus utilitatibus quaesitis et inquirendis mobilibus et in-
l.15-mobilibus perviis et exitibus et farinario I in fluvio Dimediȩ. Haec vero omnia prelibata pars
l.16 parti sibi invicem tradidit atque per loca determinata consignavit habendi tenendi
l.17 possidendi necnon jure proprietario utendi, faciantque ex eis sicut et de ceteris rebus jure et lega-
l.18-liter adquisitis. Venerabilis etiam beati Juliani locus res quas a supradicto Rotberto accepit
l.19 perpetim teneat possideat et utatur nemine inquietante ac contradicente. Si autem
l.20 aliqua intromissa persona commutaciones has quolibet modo infringere vel inquietare prae-
l.21-sumpserit nullatenus illud evendicare valeat, suaque repeticio omnimodis effectu careat
l.22 insuper contra quem litem intulerit argenti solidos mille multatus componat et hae commu-
l.23-taciones eo tenore conscripte manibus nostris aliorumque bonorum virorum corroboratȩ
l.24 firme et stabiles per succedentia tempora permaneant cum stipulatione subnixe. [colonne1] [chrisme] Signum Archembaldi archiepiscopi. Boso archidiaconus [subscripsit]. Willelmus clericus [subscripsit]. Burchardus clericus [subscripsit]. Fredricus clericus [subscripsit]. Guarnerius precentor [subscripsit]. Girardus clericus [subscripsit]. Hugo clericus [subscripsit]. Martinus clericus [subscripsit]. Arveus clericus [subscripsit]. Erbertus crassus. Jonas clericus. Ucbertus clericus. Dodaldus clericus. [colonne2] Signum Rotberti auctoris hujus commutacionis. Signum Pontii fratris ejus. Signum Erberti fratris eorum. Signum Gauzberti. Signum Guascelini fratris ejus. Signum Gualterii. Signum Guanilonis filii ejus. Signum Beroardi. Signum Corbonis. Signum Wicherii. Signum Waloii. Signum Alcherii. Signum Willelmi. Signum Eblonis. Signum Rorigonis.
l.25 DATA TURONIS ante presentiam Archembaldi archiepiscopi, mense julio, anno incar-
l.26-nationis dominicae millesimo II regnante Rotberto rege anno X.
l.27 ERBERTUS FIRMAVIT. TEODERICUS PRESBITER FIRMAVIT.
l.28 Gualterius licet indignus sacerdos ac monachus ad vicem Gauzberti levitȩ et monachi
l.29 scolȩque primi, scripsit et subscripsit.

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 5-6 (souscriptions), n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1549 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1549»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1549/. Date de mise à jour : 29/03/12.