Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 44

<< < / > >>

Numéro1544

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1058(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

AuteurHardouin et ses fils Hardouin et Thibaud  de  LES de  ROCHES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Hardouin des Roches, avec ses fils Hardouin, chanoine de Saint-Martin, et Thibaud, chevalier, abandonnent à Saint-Julien de Tours diverses coutumes établies sur la terre de l'abbaye, à Nouzilly.

Fac-similé

Texte

l.1 Cum in ȩcclesia memorie tradendum aliquid a fidelibus agitue debent filii [ejusdem aecclesiae illud]
l.2 ad posterorum noticiam litteris mandare, quatinus et presentes et secuturi omnes agnoscant [qualiter ipsa]
l.3 res acta sit, quod nos monachi sancti Juliani agentes notum fore cupimus omnibus nostrae ȩcclesiae fi[liis, quod vir nobilis]-
l.4-simus Harduinus de Rupibus, anno dominicȩ incarnationis MLVIII, infirmitate sui cor[poris detentus ad]
l.5 sancti Juliani [coenobium] properavit monachilis ordinis gratia suscipiendi, quod cum devot[e ab abbate Riche-
l.6-rio] et fratribus impetrasset, deprecatus est suos filios, Harduinum sancti Martini canonicum, [atque Thoebaldum, mi]-
l.7-litem, quatinus pro suis animabus omnes consuetudines, quas in terra sancti Juliani, de Nuziliac[o, immiserant, ipsi]
l.8 sancto remitterent. Qui paternȩ voluntati obtemperantes, non ficto animo guerpive[runt protinus pasnati]-
l.9-cum multo[.]um de Nuziliaco, quod injuste actenus tenuerant. Dederunt etiam sancto Juliano vi[cariam ex integro]
l.10 ejusdem potestatis quam Teachius de ipsis tenebat, tali tenore ut qui eam tenebant de abb[ate et monachis]
l.11 in futuro tenerent. Partem quoque suam de castaneis de bosco sancti Juliani Castaneti, quam monac[hi olim propter]
l.12 defensionem forestȩ, idcirco quod a vicinis devastabatur, eidem Harduino tali pacto concesse[rant, ut monachi]
l.13 medietatem castanearum et ipse vir alteram haberet, hanc suam ex integro partem pater filiique eidem [sancto et monachis per]-
l.14-petualiter condonaverunt. Concesserunt itidem monachis omni tempore unius diei quem[cumque voluissent]
l.15 piscationem in septimana per totam suam aquam Siccidue de Rupibus, tali ratione ut si monachis in [una aut duabus vel]
l.16 tribus quatuorque seu pluribus septimanis non vacaret piscari, omnes intermissos dies quando ei[s vacaret, recuperarent].
l.17 Duos etiam servos eidem sancto dederunt Anstasium atque Herbertum. Hȩc omnia sancto Juliano, tam pater quam [filii perpetualiter]
l.18 ad habendum, pro salute suarum animarum et parentum suorum, dederunt et litteris tradi jus[serunt cartamque pre]-
l.19-sentem manibus propriis firmaverunt et manibus fidelium suorum atque parentum corrobora[re fecerunt].
l.20 Signum Harduini [croix]. Signum Harduini, filii ejus [croix]. S[ignum Thoebaldi, fratris ejus].
l.21 Signum Guanilonis et Rainaldi, nepotum ejus. Testes etiam alii hujus rei:
l.22 Drogo, Gofridus filius Bernardi Blodi, Lanbertus Arcuarius, Galonis vicarius, [Loebertus, Durandus].
l.23 De hominibus sancti: Gauzbertus, Rainaldus de Cancellis, Gislebertus, Tetbaldus de [Nuziliaco],
l.24 Mauritius, Richardus, Guarinus. CHIROGRAPHUM.

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 36-38, n° 25.

PARISSE (Michel), Remarques sur les chirographes et les chartes-parties antérieures à 1120 et conservées en France, dans Archiv für Diplomatik, 32 (1986), p. 546-567, p. 555.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1544 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1544»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1544/. Date de mise à jour : 29/03/12.