Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 30

<< < / > >>

Numéro1539

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date20/05/994(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche496   mm

Hauteur à droite488   mm

Largeur en haut293   mm

Largeur en bas292   mm

AuteurEudes, comte  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Eudes, comte de Tours, concède à l'abbaye Saint-Julien de Tours deux arpents de vigne situés aux environs de Tours, près du lieu appelé Villeneuve.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen, amen]. IN NOMINE SUMM[I SALVATORIS] DEI, ODO, GRATIA OMNIPOTENTIS DEI TURONORUM
l.2 comes, notum immo [et per]cognitum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae, presentibus
l.3 scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam vassallus
l.4 ac fidelis noster, nomine Gualterius, uti ex rebus beneficii sui quod de nobis tenere videtur, ex comi-
l.5-tatu Turonicae urbis pertinentem, videlicet de illa catena, hoc est arpennos II de vinea quos Vivianus
l.6 ad monachos Sancti Juliani, qui consistunt in suburbio Turonice urbi, contulit perpetualiter
l.7 ad habendum sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrȩ auctoritatis testamentum
l.8 concederemus. Cujus deprecationem benigne recipientes concessimus jamdictis monachis supralibati Sancti
l.9 Juliani prefixos arpennos II de vinea, sitos in pago Turonico, in illis varenis quae conjacent in circuitu Turo-
l.10-nicae urbis, non longe a loco quȩ dicitur Villa Nova. Terminantur de una parte, terra ipsius potes-
l.11-tis, et de altera parte, terra sancti Hilarii ex beneficio Guandalberti, et de duabus aliis partibus, terra
l.12 sancti Salvatoris, cujus capella est sita infra muros Turonicȩ civitatis, quam tenet Ingelbertus prepositus.
l.13 Eo etiam modo concedimus eis prenominatos arpennos II de vinea ad jamdictos Sancti Juliani monachos, ut habe-
l.14-ant licenciam desuper aedificandi, plantandi, construendi, et quicquid melius elegerint emeliorandi,
l.15 solventes exinde annis singulis ad festivitatem sancti Briccii, quae celebratur idus novembris, Gualterio fideli nostro, sive
l.16 successoribus suis, qui eandem terram de illa praelibata catena in manu sua tenuerit, censum denariorum XII, et eis
l.17 amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete teneant et possideant nemine
l.18 inquietante atque contradicente. Et si de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emen-
l.19-dare studeant, et quod tenuerint non ideo amittant. Habeantque licentiam dandi, vendendi, relinquendi,
l.20 et quodcumque melius voluerint, faciendi. Ut autem haec auctoritas firmior sit, firmiorque permaneat, manu pro-
l.21-pria eam subter firmavimus, manibusque fidelium nostrorum adfirmare rogavimus.
l.22 ODO, Turonorum comes, hoc signum confirmationis fecit [croix].
l.23 Signum Guilelmi comitis, nepotis ejus. Signum Gualterii qui hanc auctoritatem
l.24 fieri deprecatus est et ipse firmavit. Signum Hucberti. Signum Alonis.
l.25 Signum Gelduini. Signum Guicherii. Signum Rotberti. Signum item Rotberti.
l.26 Signum Amalrici. Signum Acfridi fratris ejus. Signum Erberrti. Signum Solionis.
l.27 Signum Corbonis. Signum Guarnerii. Signum Aimerici. Signum Gauzfridi.
l.28 Signum Odulgerii. [Signum Er]vei. Signum Odonis. Signum Hugonis. Signum Teoderici.
l.29 Signum Ardradi. Sig[num Drogonis]. Signum Guarini. Signum Geilonis. Signum item Hugonis.
l.30 Signum Guarnaldi. Signum Frodonis. Signum Helgodi. Signum item Hugonis.
l.31 DATA mense maio, die Pentecostes, in civitate Turonus, ANNO incarnationis
l.32 dominicae DCCCCXCIIII, sive anno VIII regnante HUGO rege.
l.33 [chrisme] ADALGERIUS indignus [sacerdos rogitus] ab Ingelberto antigrafo [scripsi et subscripsi].

Notes

1

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 29-31, n° 13.

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 258-261, n° 34.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1539 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1539»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1539/. Date de mise à jour : 29/03/12.