Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 26

<< < / > >>

Numéro1535

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/983(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus, in plena synodo)

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche343   mm

Hauteur à droite338   mm

Largeur en bas225   mm

AuteurHardouin, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireArnaud et Amalberge son épouse

Regeste

Hardouin, archevêque de Tours, concède à Arnaud et à Amalberge, son épouse, deux arpents et demi de terre, situés dans la villa Verotio, dans la vicaria de Montlouis.

Fac-similé

Texte

l.1 [[chrisme]] In nomine summi salvatoris Dei, Arduinus, misericordia Dei sanctae Turonicae sedis archiepiscopus, notum immo et percognitum esse volumus, cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae, presentibus scilicet
l.2 ac futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam clericus et canonicus
l.3 nostrae matris ecclesiae, nomine Ascelinus, uti ex rebus presbiterii Sancti Saturnini ecclesiae quae est
l.4 sita in villa Verotio, quam ipse de fideli nostro Gauzfrido vicecomiti tenere ac regere videtur,
l.6 hoc est arpennes II et medium de terra arabili, cuidam homini, nomine Arnaldo,
l.7 et uxori suae, nomine Amalbergae, sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrae
l.8 auctoritatis testamentum concederemus. Cujus deprecationem, unacum assensu et voluntate prefato
l.9 Gauzfrido vicecomiti atque fideli nostro, benigne recipientes, concessimus jamdicto Arnaldo et uxo[ri]
l.10 suae Amalbergae prefixos arpennes II et medium de terra arabili, sitos in pago Turonico, in vicaria
l.11 Montislaudiacensi, in villa Verotio. Terminantur de tribus partibus, terra ex nostro episcopatu ex bene-
l.12-ficio jamdicto Gauzfrido fideli nostro, quarta parte, via publica. Eo etiam modo concedimus eis, ut habeant
l.13 licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi et quicquid melius elegerint emeliorandi, solven-
l.14-tes exinde annis singulis, ad festivitatem sancti Saturnini, quae colitur III kalendas decembris, Ascelino clerico,
l.15 sive successoribus suis, censum denariorum X et eis amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali censu libere
l.16 ac quiete teneant et possideant, nemine inquietante atque contradicente. Et si de eodem censu tardi aut negle-
l.17-gentes reperti fuerint, id ipsum emendant et quod tenuerint non ideo amitant. Habeantque licentiam, tam in vita
l.18 quam et ad mortem, aut vendere aut ad unum ex propinquioribus parentibus vel amicis quem maelius maluerint,
l.19 prefatam terram sub prescripto censu, cum omni emelioratione relin[quere]. Ut autem haec auctoritas firmior sit et firma
l.20 permaneat, manu propria eam subter firmavimus, manibusque fidelium nostrorum in synodali conventu adfirmari
l.21 rogavimus.
l.22 [chrisme] ARDUINUS, misericordia Dei Turonorum [archiepiscopus, scripsit et subscripsit].
l.23 [chrisme] Ascelinus decanus hanc manumfirmam fieri deprecatus est, [subscripsit].
l.24 [chrisme] Froterius [archipresbyter atque archidiaconus subscripsit]. [chrisme] Boso [archidiaconus subscripsit]. [chrisme] Ingelbertus [archidiaconus subscripsit. Aimericus subscripsit].
l.25 [signum] Sichardus [presbyter atque] precentor [subscripsit]. [signum] Mainerius [clericus atque abbas subscripsit]. [signum] Otbertus [diaconus subscripsit].
l.26 Ermenfridus [presbyter subscripsit]. Christianus [presbyter subscripsit]. Seglenus [presbyter subscripsit]. Guarnerius [presbyter subscripsit]. Dodaldus [presbyter subscripsit].
l.27 Gyrardus [diaconus subscripsit]. Rotbertus [diaconus subscripsit]. Aganus [diaconus subscripsit]. Martinus [diaconus subscripsit]. Berno [diaconus subscripsit].
l.28 Gunbertus [diaconus subscripsit]. Odilo [clericus subscripsit]. Rotbertus [clericus subscripsit]. Guido [clericus subscripsit]. Raimbaldus [clericus subscripsit].
l.29 Leotardus [clericus subscripsit]. Item Guido [clericus subscripsit]. Vulgrimnus [clericus subscripsit]. Fredricus [clericus subscripsit]. Hugo [clericus subscripsit].
l.30 Signum Gauzfridi vicecomitis, ad cujus beneficium pertinere videtur.
l.31 Ebrardus archipresbiter [subscripsit]. Odo archipresbiter [subscripsit]. Alcherius [presbyter subscripsit]. Guanincus [presbyter subscripsit].
l.32 Otbertus [presbyter subscripsit]. Rainardus [presbyter subscripsit]. Rainaldus archipresbiter. Bernardus [presbyter subscripsit].
l.33 Signum Gelduini. Signum Plastulfi. Signum Adraldi. Signum Rotberti. Signum Rainaldi. Signum O[...?...]di.
l.34 Signum item Rotberti. Signum Arduini. Signum item Rainaldi. Signum Siardi. Signum Odonis.
l.35 DATA mense octobrio, in civitate Turonus, in plena synodo, anno dominicae incarnationis
l.36 DCCCCLXXXIII, sive anno XXVII regnante Lothario rege.
l.37 [chrisme] DURANNUS, [licet indignus sacerdos, presens fui et rogitus] ab [Ingelberto antigrafo
l.38 scripsi et subscripsi].

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 248-251, n° 29.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1535 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1535»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1535/. Date de mise à jour : 29/03/12.