Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 23

<< < / > >>

Numéro1532

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/978(fiabilité :édition)

LieuBessé(lat :in villa Bethyaco)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche283   mm

Hauteur à droite340   mm

Largeur en haut240   mm

Largeur en bas200   mm

AuteurGeoffroi Grisegonelle, comte d'ANJOU

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Geoffroi Grisegonelle, comte d'Anjou, concède aux moines de Saint-Julien de Tours, l'aulnaie que son vassal Geoffroi tenait de lui en bénéfice dans la paroisse de Saint-Pierre à Cersolis, au bord de la Choisille, avec un moulin et huit arpents de terre et de pré, moyennant un cens de cinq sous.

Fac-similé

Texte

l.1 [In nomine summi salvatoris Dei, ego Gauzfredus, misericordia Dei Andegavensium
l.2 comes, n]otum immo et percognitum [esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei
l.3 ecclesiae praesentib]us scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam
l.4 [vassallus et fi]delis noster, nomine Gaufredus, ut ex beneficio quod de nobis tenet, scilicet in paroechia
l.5 [Sancti Petri Cerso]lis, pro Dei amore, sancto Juliano ac monachis ejus in elemosina concederemus totum
l.6 [alnetum quo]d interjacet inter fluvium Causilȩ et aquȩductum ad molendinum ipsorum
l.7 monachorum, quem a nobis per deprecationem Starcherii vassalli nostri, quondam per manumfirmam
l.8 cum arpennis VIII terrȩ et prati, quȩ inchoant a via que vadit per linarias, adquisierant.
l.9 Cujus fidelis nostri Gauzfredi deprecationem benigne recipientes, concedimus sancto JULIANO
l.10 et monachis ejus, pro Dei amore, in elemosina prefatum alnetum, [cum omn]i integritate sua,
l.11 ut et molendinum et VIII arpennos terrȩ et prati et ipsum ex integro alnetum
l.12 habeant et possideant, et quicquid melius elegerint faciant ab hodierna die et
l.13 deinceps, nemine inquietante vel contradicente. Eo scilicet tenore concedimus
l.14 sancto Juliano ac monachis ejus ipsum alnetum, ut habeant potestatem illum evellendi et ad
l.15 quamcumque culturam magis voluerint deducendi, et ut, tam de molendino et aquȩ-
l.16-ductibus qui vadunt ad molendinum, quam de sclusis et cȩteris omnibus quȩ
l.17 supra diximus, propter recognitionem, solvant annis singulis, festivitate sancti Petri, III kalendas julii, partibus
l.18 Gaufredi censum solidorum V. Et si de eodem censu tardi aut negligentes extiterint, id ipsum liceat
l.19 eis emendare, et quod tenuerint non perdant. Si quis hanc elemosinam calumpniatur et perturbat, in primis
l.20 iram Dei incurrat, et cui litem intulerit, solidos C componat. Ut autem hȩc auctoritas firmior habeatur,
l.21 [man]u propria eam firmavimus, manibusque fidelium nostrorum affirmari rogavimus.
l.22 Signum Gaufredi Andega[croix]vensium comitis. Signum Fulconis filii ejus.
l.23 Signum Gaufredi qui hanc manumfirmam fieri deprecatus est. Signum Rainaldi vicecomitis. Signum Sulpitii.
l.24 Signum Odelini. Signum Ascelini. Signum Gislegerii. Signum Tedelini. Signum Hilgerii. Signum Landradi.
l.25 Signum Fulcradi.
l.26 DATA mense januario, in villa Bethyaco, anno dominicȩ incarnationis DCCCC-
l.27-LXXVIII, regnante Lothario rege anno XXIII [chrisme].

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 238-240, n° 26.

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 23, n° C3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1532 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1532»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1532/. Date de mise à jour : 29/03/12.