Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 22

<< < / > >>

Numéro1531

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/976(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Hauteur à droite360   mm

Largeur en haut175   mm

Largeur en bas181   mm

AuteurHardouin, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireEvrard

Regeste

Hardouin, archevêque de Tours, concède à Evrard un arpent de terre situé dans la villa Reniaco, près du Cher, moyennant le paiement d'un cens de quatre deniers.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [In nom]ine summi salvatoris Dei, Arduinus, misericordia Dei sanctae Turonicae sedis archiepiscopus,
l.2 notum immo et percognitum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae, presentibus scilicet ac futuris,
l.3 precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam fidelis noster atque archiclavis nostrae ma-
l.4-tris ecclesiae, nomine Uddo, uti ex rebus prefati thesauri, quam ipse per nostrae largitionis
l.5 donum tenere videtur, hoc est arpennem I de terra arabili cuidam homini, nomine Ebrardo,
l.6 sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrae auctoritatis testamentum
l.7 concederemus. Cujus deprecationem benigne recipientes, concessimus jamdicto Ebrardo prefixum arpennem
l.8 de terra arabili, situm in pago Turonico, in villa Reniaco, non longe a fluvio Caris. Terminatur
l.9 ex totis partibus terra ejusdem potestatis cum via publica. Eo etiam modo concedimus ei ut habeat
l.10 licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi et quicquid melius elegerint emeliorandi,
l.11 solvens exinde, annis singulis, ad festivitatem sancti Stephani, que celebratur VII kalendas januarii, Uddoni,
l.12 fideli nostro, sive successoribus suis, censum denariorum IIII, et ei amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali
l.13 censu libere ac quiete teneat et possideat, nemine inquietante atque contradicente. Et si de eodem
l.14 censu tardus aut neglegens repertus fuerit, idipsum emendat et quod tenuerit non ideo amitat.
l.15 Si autem ei voluntas aut necessitas extiterit, tam in vita quam et ad mortem, habeat licentiam
l.16 aut vendere, aut ad duos ex propinquioribus parentibus vel amicis, quam melius elegerit, sepe-
l.17-dictam terram cum omni emelioratione, sub prescripto censu, relinquere. Ut autem haec aucto-
l.18-ritas firmior sit firmiorque permaneat, manu propria eam subter firmavimus, manibusque fidelium nostrorum adfirma-
l.19-re rogavimus.
l.20 [chrisme] ARDUINUS [miseratione Dei archiepiscopus huic] manuifirme [subscripsit].
l.21 [chrisme] Uddo [archiclavis] qui hanc manumfirmam firmam fieri deprecavit et ipse [subscripsit].
l.22 [chrisme] Rotgerius DECANUS [subscripsit]. [chrisme] Froterius [archidiaconus subscripsit]. [chrisme] Rotbertus [subdiaconus subscripsit].
l.23 [chrisme] Boso [archidiaconus subscripsit]. [signum] Dodaldus [diaconus atque] precentor [subscripsit]. Ermenfridus [presbyter subscripsit.
l.24 ...?... presbyter subscripsit]. Christianus [presbyter subscripsit]. Dodaldus [presbyter subscripsit]. Vivianus [presbyter subscripsit].
l.25 Seglenus [presbyter subscripsit]. Ascelinus [clericus subscripsit]. Aimericus [clericus subscripsit]. Gyrardus [diaconus subscripsit].
l.26 Rotbertus [clericus subscripsit]. Item Rotbertus [diaconus subscripsit]. Aganus [diaconus subscripsit]. Martinus [diaconus subscripsit].
l.27 Gunbertus [diaconus subscripsit]. Gualterius [diaconus subscripsit]. Guarnerius [presbyter subscripsit]. Rancherius [diaconus subscripsit].
l.28 Odilo [clericus subscripsit]. Guanincus [clericus subscripsit]. Guido [clericus]. Leotardus [clericus subscripsit]. Fredricus [clericus subscripsit].
l.29 DATA mense julio, in civitate Turonus, anno dominicae incarnationis DCCCCLXXVI,
l.30 sive anno XXI regnante Lothario rege.
l.31 [chrisme] Durannus [licet indignus sacerdos presens fui et rogitus] ab Ingelberto
l.32 antigrapho [scripsi et subscripsi].

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 234-236, n° 24.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1531 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1531»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1531/. Date de mise à jour : 29/03/12.