Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 21

<< < / > >>

Numéro1530

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/977(fiabilité :édition)

LieuBlois(lat :BLESO CASTRO PUBLICE)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche328   mm

Hauteur à droite297   mm

Largeur en haut195   mm

Largeur en bas237   mm

AuteurSyon, abbé  de  SAINT-LAUMER  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Syon, abbé de Saint-Laumer de Blois, vend à l'abbaye Saint-Julien de Tours un alleu nommé Massiacum, situé dans le pagus de Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine Dei omnipotentis. Ego quidem Syon, abbas, et cuncta congregatio
l.2 Sancti Launomari, notum immo et percognitum esse volumus, cunctis sanctae Dei aecclesiae fidelibus,
l.3 praesentibus scilicet ac futuris, precipueque successoribus nostris, quoniam adierunt
l.4 nostram praesentiam quidam venerabiles monachi Sancti Juliani, abbas videlicet
l.5 Euvrardus et cuncta contio cum eo degens, uti alodum nostrum, nuncupante Massiaco,
l.6 quod Gauzbertus vassallus quondam, pro animae suae remedio, nostro monasterio
l.7 contulit, eis venderemus. Quod et nos veraciter fecisse fatemur, accepta ab eis pecunia,
l.8 quae inter nos convenit. Est autem ipse alodus situs in pago Turonico, et terminatur
l.9 ex una parte, terra sanctae Mariae de Vonna, ex alia parte, terra sancti Gervasii de Sol[nac]o,
l.10 et tertia parte, terra sancti Mauritii. Eo autem tenore vendidimus jamdictis
l.11 monachis Sancti Juliani, per deprecationem eorum, praefixum alodum, cum omnibus ibi
l.12 adjacentiis ad nos pertinentibus, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus,
l.13 mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, ut ab hac die et deinceps liberam
l.14 ac firmissimam de eo habeant potestatem. Si quis vero, quod minime credimus
l.15 esse futurum, aut nosmetipsi, quod absit, aut ulla subintroducta persona
l.16 contra hanc venditionem quam nos spontanea voluntate illis fecimus, calump-
l.17-niam inferre temptaverit, quod repetit nullo umquam tempore valeat
l.18 vindicare, sed prȩsens venditio omni tempore firma et inviolabilis permaneat,
l.19 et manu propria eam firmavimus, manibusque fratrum nostrorum affirmari
l.20 rogavimus. ACTUM BLESO CASTRO PUBLICE.
l.21 [chrisme] SYON ABBAS [subscripsit et] [ruche] [subscripsit].
l.22 Benedictus sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Johannes sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Durandus sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Dodo sacerdos [et] monachus [subscripsit].
l.23 Hugo levita et monachus. Albertus sacerdos [et] monachus. Fulcherius sacerdos [et] monachus. Arduinus levita [et] monachus. Albericus levita [et] monachus.
l.24 Gualterius levita [et] monachus. Guntherius levita [et] monachus. Erveus sacerdos [et] monachus. Gualterius sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Guido levita [subscripsit].
l.25 Rainaldus sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Erveus sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Letramnus sacerdos [et] monachus [subscripsit]. Ramnulfus sacerdos [et] monachus [subscripsit].
l.26 Arnoldus levita [et] monachus [subscripsit]. Herlannus sacerdos [et] monachus. Leustencus subdiaconus [subscripsit]. Godefredus [subscripsit].
l.27 Sasgualo [subscripsit]. Syon [subscripsit]. Rotgerius [subscripsit]. Hugo [subscripsit]. Lucianus [subscripsit]. Petrus [subscripsit].
l.28 Data mense maio, anno XXII regnante Lothario rege.
l.29 GUALTERIUS LEVITA JUSSU DOMNI ABBATIS SCRIPSIT [et subscripsit].

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 236-238, n° 25.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1530 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1530»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1530/. Date de mise à jour : 29/03/12.