Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 20/A

<< < / > >>

Numéro1529

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/971(fiabilité :édition)

LieuLe Mans(lat :in Cinnomannica civitate)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche405   mm

Hauteur à droite447   mm

Largeur en haut303   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurSigefroid, évêque  de  LE MANS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Sigefroid, évêque du Mans, donne à l'abbaye Saint-Julien de Tours la villa Vauboan, située dans la vicaria de Vaas, au pagus du Mans.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine summi salvatoris Dei, nos quidem Sigefridus, Cinnomanicȩ urbis et ecclesiae sanctissimȩ Dei genitricis
l.2 et virginis Mariȩ ac beatorum martirum Gervasii et Protasii gratia Dei episcopus, notum fore cupimus, omnibus
l.3 successoribus nostris, hujus scilicet nostrȩ sedis episcopis, atque omnibus fidelibus, quoniam deprecatus est nos quidam nostri gregis
l.4 lȩvita valde venerabilis et archiclavis, Odo scilicet nomine, ut quibusdam fratribus nostris et pretiosissimi marti-
l.5-ris Juliani monachis, in monasterio ejusdem degentibus, quod est constructum a domno Teotolone [Turonicae]
l.6 civitatis archiepiscopo, inter menia beatissimi Christi confessoris Martini et eandem civitatem, villam unam nuncupantem
l.7 Valle Boanum, pertinentem ad thesaurum nostre matris ecclesiae cui, Deo auctore presidemus, cum omnibus rebus ad ipsam scilicet
l.8 villam pertinentibus, concederemus. Cujus peticionem, cum consensu nostrorum canonicorum, et ortatu senioris nostri Hugonis, pre-
l.9-missȩ scilicet civitatis nominatissimi comitis, ac filiorum ejusdem, videlicet Hugonis et Fulchonis, libentissime
l.10 suscipientes, concessimus eis prefixam villam in Cinnomannico pago sitam, super rivulum nuncupantem Dimidiam, in vica-
l.11-ria Ved[ace]nse, cum omnibus suis appenditiis, silvis scilicet, pratis, aquis aquarumve decursibus, terris cunctis cultis
l.12 et incultis, in quibuscumque adjaceant vel terminentur locis, sive ubiubi exquiri potuerint, vel reclamari. Inter haec
l.13 omnia spetialiter denominamus illud territorium quod vocatur Ad Culturam Sancti Gervasii, ut nullum lateat ad predictam
l.14 villam proprie pertinere. Tali quidem ratione hȩc omnia ipsis praeclari martiris Juliani servientibus tradimus, ut habeant
l.15 licentiam quicquid ibi melius voluerint operandi, simili scilicet modo ut habent in cetera terra sancti Juliani quam possident.
l.16 Solvant tamen exinde annis singulis, ad missam scilicet sanctorum martirum Gervasii et Protasii, que colitur idus
l.17 decenbris, censum solidorum III, et eis amplius nil requiratur; sed, si ex ipso censu neglegentes extiterint, id ipsum eis
l.18 emendare liceat et que tenuerint non ideo perdant. Ut autem hȩc auctoritas omni tempore inconvulsa permaneat, [manibus]
l.19 propriis eam firmavimus et confratribus nostris subscribere rogavimus, atque seniori nostro, domno scilicet Hugoni et filiis ejus, necnon
l.20 principibus fidelium ipsorum, sub signo sanctȩ crucis corroborare precati sumus.
l.21 [chrisme] Sigefredus [episcopus firmavit]. Signum [croix] domni Hugonis comitis. Signum Hugonis et Fulchonis filiorum ejus. [colonne1] Odo [diaconus et archiclavis firmavit]. Ysaac [levita subscripsit]. Guillelmus [diaconus subscripsit]. Simeon [sacerdos subscripsit]. Anseisus [presbyter subscripsit]. Bernardus [diaconus] et cancellarius [subscripsit]. Tetgrimus [presbyter subscripsit]. Albericus [diaconus subscripsit]. Odo [levita subscripsit]. Bernerus [diaconus subscripsit]. Stephanus [sacerdos subscripsit]. Guarnerius [levita subscripsit]. Hubaldus [sacerdos subscripsit]. Guarnerius [presbyter subscripsit]. Hubertus [subdiaconus subscripsit]. Odelinus [puer et subdiaconus subscripsit]. Suthardus [puer et subdiaconus subscripsit]. Mainardus [subdiaconus subscripsit]. Guazmarus [puer et subdiaconus subscripsit]. [colonne2] Signum Rodulfi vicecomitis. Signum Ivonis. Signum Gauzfredi Manselli. Signum Rothrici. Signum Arduini. Signum Guiterni. Signum Audradi. Signum Guarnerii. Signum Mainardi. Signum Hugonis. Signum Adalgerii.
l.22 Ego frater Rotbertus, monachus ejusdem congregationis, jussu Sigefredi episcopi et odonis thesaurarii, necnon Bernardi cancella-
l.23-[rii], ac pene omnium canonicorum, sive ortatu domni Hugonis comitis, [scripsi et subscripsi atque firmavi.
l.24 Data est] haec manusfirma in Cinnomannica civitate, in mense februario, anno jam in XVII LOTHARII.

Notes

1

Bibliographie

MABILLON (Dom Jean), Annales ordinis sancti Benedicti, 6 vol., Paris, 1703-1739, t. 3, p. 718.

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 231-234, n° 23.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1529 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1529»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1529/. Date de mise à jour : 29/03/12.