Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 18

<< < / > >>

Numéro1527

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/967(fiabilité :édition)

Lieunon identifié(lat :"apud sanctum Dionisium")

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche545   mm

Hauteur à droite538   mm

Largeur en bas295   mm

AuteurGérard, chanoine  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Gérard, chanoine de Saint-Martin de Tours, donne à l'abbaye Saint-Julien de Tours un alleu nommé Taiseis, situé sur la Dême, dans le pagus du Mans.

Texte

l.1 [chrisme] Dum unusquisque mortalium vivit atque libera potest uti potestate, cogitare debet
l.2 quemadmodum de terrenis atque caducis adquirat celestia, quapropter, in Dei omnipotentis
l.3 amore, ego Girardus, Sancti Martini canonicus et sacerdos, cogitans de Dei timore ac aeterna
l.4 retributione, pro remedio animae meae et parentum meorum, videlicet Archembaldi, patris mei
l.5 ac genetricis meae Ingelradae, seu etiam Rotberti fratris mei, et ceterorum parentum meorum,
l.6 dono donatumque in perpetuum esse volo, ecclesiae Sancti Juliani, ad monachos scilicet ibidem
l.7 Domino deservientes, in victualibus, stipendiis et luminaribus ecclesiȩ, ceterisque utilitatibus, perpetu-
l.8-aliter ad habendum partem rerum mearum, hoc est alodum meum, nuncupantem Taiseis, quem
l.9 datis pretiis comparavi de Bernuino clerico, situm in pago C[ino]mannico, super fluvium Dimediae,
l.10 cum terris cultis atque incultis, et silva ad saginandos porcos CCCC, et prata tam culta quam
l.11 inculta, et cum area ad molendinum faciendum in supradicto fluviolo, cum aquis aquarumve decursibus,
l.12 mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, et cum aliis adjacentiis et utilitatibus ad ipsum pertinen-
l.13-tibus, atque de jure meo et potestate in partes sancti Juliani et monachorum ibidem Domino deservientium
l.14 totum penitus trado atque transfundo, ita ut ab hodierna die et deinceps faciant ex supradicto
l.15 alodo quicquid voluerint jure proprietario. Quod si aliquis de heredibus meis vel aliquis
l.16 intromissa persona post decessum meum extiterit, qui calumpniam ex ista donatione sancto Juliano
l.17 et monachis ibidem Deo deservientibus inferre voluerit, cum diabolo et sotiis ejus in inferno
l.18 deveniat dampnandus, neque quod repetierat assequatur, sed insuper XV libras auri,
l.19 pro illata calumpnia componat. Hanc autem donationem a nobis factam manu propria firmavi,
l.20 et ceterorum bonorum virorum manibus consignari jussi.
l.21 SIGNUM SANCTE [croix] CRUCIS DOMNI HUGONIS FRANCORUM DUCIS.
l.22 Signum Girardi canonici Sancti Martini presulis, qui hanc donationem sancto Juliano dedit.
l.23 Signum Hugonis, Cinomannorum comitis. Signum Hugonis filii ejus. Signum Fulcuini filii e[jus similit]er.
l.24 Signum Tetbaldi comitis. Signum Odonis filii ejus. Signum Gualterii comitis.
l.25 Signum Burchardi comitis. Signum Walaramni comitis. Signum Hilduini comit[is].
l.26 Signum GAUZFREDI comitis. Signum Adelelmi vasalli. Signum Rodulfi vicecomitis.
l.27 Signum Arduini episcopi. Signum Corbonis fratris ejus. Signum Plastulfi. Signum Gauzfredi vicecomitis.
l.28 Signum Gisloen, Brittanorum episcopi. Bernuinus clericus Beati Martini [subscripsit], qui ipsum alodum Girardo vendidit.
l.29 Signum Gauzcelmi fratris ejus. Signum Hugonis filii ejus.
l.30 Data mense martio, apud sanctum Dionisium, anno XIII Hlotharii regis.
l.31 Signum Adae sororis Bernuini. Signum Gauzfredi, signum Ailberti, signum Aymerici filiorum ejus.
l.32 Ego frater ALFREDUS MONACHUS Sancti Juliani scripsi et [subscripsi].

Notes

Confirmation en 1004 signalée au verso de l'acte.

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 226-229, n° 21.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1527 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1527»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1527/. Date de mise à jour : 29/03/12.