Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 16

<< < / > >>

Numéro1525

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date26/02/960(fiabilité :texte)

LieuMarmoutier(lat :in Majoris] Monasterii)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche395   mm

Hauteur à droite355   mm

Largeur en haut156   mm

Largeur en bas228   mm

AuteurHardouin, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Hardouin, archevêque de Tours, concède à l'abbaye Saint-Julien de Tours plusieurs biens situés dans la villa Vitrarias, au pagus de Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine summi omnipotentis Dei, nos quidem Arduinus, sanctae sedis
l.2 Turonicae archiepiscopus, necnon et Sancti MARTINI Majoris Monasterii
l.3 aedituus, notum hymno et percognitum esse volumus cunctis sanctae Dei
l.4 ecclesiȩ fidelibus, presentibus scilicet ac futuris, precipuaeque successoribus nostris,
l.5 ejusdem loci thesaurariis, quoniam deprecatus ȩst nos quidam vasallus ac fidelis
l.6 noster, nomine Bernardus, ut ex rebus pertinentes ex nostro ministerio, quas ipse
l.7 per seriem cartarum ac manusfirme auctoritatem de nobis tenere videtur, quar-
l.8-tulam I et farinarium I, cum pratis aripennos II, partim culta partimque inculta,
l.9 ad monachos Sancti Juliani, sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrae
l.10 auctoritatis testamentum eis concederemus. Cujus deprecationem benigne recipi-
l.11-entes, concessimus jamdictis Sancti Juliani monachis prescriptam quartulam cum pratis
l.12 ac farinario. Est quidem sita ipsa terra in pago Turonico ex potestate sancti Martini,
l.13 in villa quam vocant Vitrarias. Eo namque tenore prelibatam terram eis concȩdimus
l.14 ut habeant licentiam desuper aedificandi, construendi, vel quicquid boni voluerint
l.15 operandi, et annuatim in missam sancti Martini auctumnalem nobis sive succes-
l.16-soribus nostris, qui eundem thesauro Sancti Martini Majoris Monasterii regere
l.17 videntur, reddere studeant censum solidorum III, et eis amplius non requiratur.
l.18 Et si de eodem censu necglegentes quicquam aut tardi extiterint, id ipsum
l.19 ei emendare studeant, quod vero tenuerint non ideo amittant. Precamur
l.20 interea successorum nostrorum clementia ut, sicut sua acta que gesserint stabili
l.21 voluerint vigore persistere, ita haec nostrae parvitatis gesta sinant manere
l.22 intacta et inviolata. Ut autem haec auctoritatis pleniorem in Dei nomine obtineat
l.23 firmitatem et ad successoribus nostris inviolabilitȩr conservetur, manu propria eam subter-
l.24-firmavimus et canonicos ejusdem loci corroborare decrevimus.
l.25 [chrisme] Dompnus Arduinus, archiepiscopus atque thesaurarius Sancti Martini Majoris Monasterii,
l.26 hanc auctoritatem fieri jussit vel adfirmare rogavit.
l.27 Signum Bernardi et filii ejus Vualoni qui hanc manumfirmam fieri jusserunt et ipsi firmaverunt.
l.28 [chrisme] Gotefridus decanus [atque levita]. Constantius [diaconus subscripsit]. Leutfredus [presbyter subscripsit].
l.29 [chrisme] Hodilo [sacerdos subscripsit]. Samson [presbyter subscripsit]. Hildohardus [sacerdos subscripsit]. Ernulfus [presbyter subscripsit].
l.30 Rainaldus [diaconus subscripsit]. Rotbertus [levita subscripsit]. Hymmarus [levita]. Rainaldus [diaconus subscripsit].
l.31 Rotbertus [levita subscripsit]. Constantius [diaconus subscripsit]. Adalelmus [diaconus subscripsit].
l.32 Data est ergo hujus manusfirme auctoritas IIII kalendas m[artii, in Majoris]
l.33 Monasterii, anno VI regni Hlotharii regis.
l.34 [signum] TEOTBERTUS [sacerdos rogitus scripsi atque subscripsi].

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 426-428, n° 19.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1525 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1525»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1525/. Date de mise à jour : 29/03/12.