Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 15/A

<< < / > >>

Numéro1524

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/959(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche400   mm

Hauteur à droite384   mm

Largeur en haut262   mm

Largeur en bas242   mm

AuteurFrotier, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Frotier, archevêque de Tours, donne à l'abbaye Saint-Julien de Tours plusieurs arpents de vigne situés dans les garennes de Tours et dépendant de l'abbaye Saint-Vincent.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [...?... Fro]therius, sanctȩ Turonicȩ sedis humilis arc[hiepiscopus].
l.2 Notum immo et percognitum esse volumus cunctis fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ, presen[tibus]
l.3 scilicet ac futuris, precipueque successoribus nostris, quoniam accesserunt venerabiles mo[nachi Sancti]
l.4 Juliani monasterii, quod est situm in suburbio Turonicae urbis, ad nostrae paternitat[is celsitu]-
l.5-dinem humiliter deprecantes, uti ex vineis et terris quas quidam homines de potestate nostre ma-
l.6-tris ecclesiȩ sub censuum institutione a predecessoribus nostris adquiesierant, et eis pro redemp-
l.7-tione animarum suarum per diversa loca contulerant ad Sancti Juliani monasterium et sibi
l.8 easdem res pro majoris rei firmitate per hanc auctoritatem concedere et confirmare dignaremur.
l.9 Quorum omnium monachorum deprecationem [...?...]am superfluam sed ratam et perutilem cognoscentes, con-
l.10-cessimus eis ex potestate nostre matris ecclesiȩ, videlicet ex abbatia Sancti Vincentii, quam ad presens in nostrum
l.11 dominum tenere visi sumus, medium arpennum de vinea, quem quidam homo, nomine Isembaldus, et uxor sua
l.12 eis contulit. Est autem situs in illis varenis que conjacent in circuitu Turonice urbis. Terminatur de
l.13 duabus partibus, terra ejusdem potestis, et de duabus aliis partibus, [terra] Sancti Stephani sive Sancti Martini
l.14 Majoris Monasterii. Concessimus etiam eis in alio loco, in eisdem varenis, de vinea arpennum I et medium, quam
l.15 Gislebertus, fidelis noster, eis dedit in eo loco qui dicitur Ad Duos Montes. Terminatur de totis partibus terra de
l.16 eadem sancti Vincentii potestate. Et in tercio loco arpennum I et medium quarterium similiter de vinea in ipsis varenis sita,
l.17 quam Ermenardus presbiter eis dedit. Terminatur ex totis partibus terra de supradicta sancti Vincentii potestate cum
l.18 via publica. Preterea confirmavimus eis in quarto loco de vinea arpennum I et quarterium I et perticas IIII,
l.19 quam quidam homo, nomine Bernardus, eis obtulit; est autem sita prope suburbium Turonicȩ urbis. Termi-
l.20-natur ex omnibus partibus terra similiter de supradicta potestate. Sunt autem insimul arpenni IIII et
l.21 quarterius I et medius quarterius. Quos quidem ad prescriptum Sancti Juliani monasterium sive ad monacos
l.22 ipsius loci Domino famulantibus ea ratione concedimus, ut habeant licentiam desuper quicquid melius elegerint
l.23 meliorandi, solventes exinde annis singulis ad festivitatem sancti Vincentii, quȩ celebratur XI kalendas februarii,
l.24 nobis vel successoribus nostris censum solidorum II, et eis amplius non requiratur aut exigatur; sed sub tali censu
l.25 libere ac quiete possideant. Si autem de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, idipsum emendare
l.26 studeant, et quod tenuerint non ideo amittant. Precamur interea successorum nostrorum clementiam ut, sicuti
l.27 sua facta, quȩ pro amore omnipotentis Dei fecerint, stabili voluerint vigore persistere, ita haec nostrȩ pravita-
l.28-tis gesta sinant permanere intacta et inviolata. Ut autem haec auctoritas firmior sit, firmiorque permane-
l.29-at, manibus propriis eam subter firmavimus et ad canonicos nostrȩ matris ecclesiȩ manibus propriis adfirmare rogavimus.
l.30 [chrisme] FROTERIUS, [miseratione omnipotentis Dei] Turonorum [archiepiscopus], propria manu [rogitus subscripsit].
l.31 [chrisme] ARDUINUS decanus [atque abbas subscripsit]. [chrisme] Bernardus [decanus atque archipresbyter subscripsit]. [chrisme] Rotbertus [archidiaconus subscripsit].
l.32 [chrisme] Item Rotbertus [archidiaconus subscripsit]. Bertramnus [presbyter subscripsit]. Otgerius [sacerdos atque] precentor [subscripsit].
l.33 UTTO [subdiaconus subscripsit]. Girardus [presbyter subscripsit]. Boso [subdiaconus subscripsit]. Amalbertus [presbyter subscripsit]. Archerius [presbyter subscripsit]. ODO [diaconus subscripsit].
l.34 Rotbertus [subdiaconus subscripsit]. Otbertus [diaconus subscripsit]. Item Otgerius [subdiaconus subscripsit]. Aganus [diaconus subscripsit]. Gilbertus [acolithus subscripsit].
l.35 DATA mense januario, in civitate Turonus, anno V regnante Hlothario rege.
l.36 [chrisme] ERBERNUS [indignus diaconus rogitus] ab Ingelberto antigrafo [scripsi et subscripsi].

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 21-23, n° 8.

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 425-426, n° 18.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1524 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1524»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1524/. Date de mise à jour : 29/03/12.