Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 6/2

<< < / > >>

Numéro1514

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date08/941(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche350   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, donne à l'abbaye Saint-Julien des vignes situées entre ladite abbaye et le bourg de Saint-Pierre-le-Puellier.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Ego, Teotolo, gratia Dei Turonicȩ ecclesi[e presul, pro] communi salute totius ecclesiae michi commisse, cum as[sensu nostrorum canonicorum ceter]orumque fidelium,
l.2 ad monasterium Sancti Juliani, quod ego [pro meo posse] post efferam Nortmannorum devastationem restaura[re decrevi, dono perpetualiter ad] habendum vineas
l.3 quas ego olim plantaveram, partim [in terra sancti] Albini sanctique Saturnini, partim in meo proprio alodo [meeque sororis Gersendis, cum] terra juxta-
l.4-posita, inculta atque arenosa, et cum f[luvio Ligeris] ecclesiis Sancti Juliani et Sancti Albini antiquitus pertinenti, ad [farinarios componendos et ad s]clusas faciendas
l.5 ad victum monachorum ibidem D[eo servientium]. Sunt autem hȩ vineȩ in suburbio civitatis, subtus [monasterium Sancti Juliani Sancti]que Albini.
l.6 Terminantur autem hȩ vineȩ ab un[a fronte, vin]eis sancti Albini, ab altera, via publica, a parte occide[ntis, burgo Sancti Petri Puellarum], usque in alveum
l.7 Ligeris e regione deccurentis, termin[ationem quart]ȩ partis fluvius Liger intra spatium sui cursus recipi[t. Has inter terminationes t]otum et ad inte-
l.8-grum, vineas scilicet, terram vacuam, [aquarumve] decursus sancto Juliano et monachis ejus perpetualiter t[rado ad possidendum, atque de] meo jure et pote-
l.9-state in eorum transfundo dominati[onem. Precam]ur interea successorum nostrorum benignitatem, ut [quod nos fecimus ad commu]nem utilitatem
l.10 ecclesiȩ ipsi libenter et inconvulse pro [animarum su]arum annuant salute. Quod si fuerit usquam aliq[uis, sive propinquus seu extr]aneus, qui hoc
l.11 donum ecclesiȩ a me traditum quolibet [modo infrin]gere voluerit, ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sa[ncti totiusque christianitatis ex]communicatus
l.12 sit, nisi resipuerit, atque a Dei regno [separatus poe]nas infernales luat. Et ut hoc donum firmum omni tem[pore permaneat, hanc kartam manu]
l.13 propria firmavi, manibusque nostrorum [fidelium] roborandam tradidi.
l.14 [chrisme] Teotolo, [miseratione omnipotentis Dei] Turonorum metropolis episcopi.
l.15 [signum] Nefingus, Sancti Martini [decanus subscripsit]. Guntelmus [levita atque archiclavis subscripsit. Otbertus] decanus.
l.16 Ingelbertus [sacerdos] et [ipse subscripsit]. Signum Rotbertus.
l.17 [signum] Otgerius, [diaconus atque] precentor. Rotbertus. Harduinus. Arbertus, Sancti M[artini prec]entor, [subscripsit].
l.18 Gauzbertus [presbyter subscripsit]. A[rnulfus]. Dodaldus. Mainardus. Odo [diaconus subscripsit]. G[irardus]. Adalulfus.
l.19 Beringarius. Signum Gersind[is sororis a]rchiepiscopi.
l.20 [Data mense] augusto, in civitate Turonus, anno XII regnante Hludovico rege, in dedicatione ecclesiae Sancti Juliani.
l.21 [chrisme] ERBERNUS antigrafus [scripsit et subscripsit].

Bibliographie

CARRE de BUSSEROLLE (J.X.), Dictionnaire géographique, historique et biographique d'Indre-et-Loire et de l'ancienne province de Touraine, 6 vol., Tours, 1878-1884, t. 6, p. 268-269.

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 396-398, n° 5.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1514 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1514»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1514/. Date de mise à jour : 29/03/12.