Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 6/1

<< < / > >>

Numéro1513

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/943(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civi[tate Turo]nus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche555   mm

Largeur en bas310   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, et sa soeur Gersinde donnent à l'abbaye Saint-Julien plusieurs biens dépendant de leur patrimoine.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI QUI EST TOTIUS BONI PRINCIPIUM ATQUE FINIS. CAUSAM QUAM IN NOMINE EJUS AGERE DISPOSUIMUS
l.2 aggredientes, notum facimus cunctis sanctae Turonicae sedis, successoribus nostris quod ego, Teotolo, licet indignus prȩdictae
l.3 [sedis] archiepiscopus, quandam ejusdem sedis cellam in ordine monastico construere decrevimus, et hoc quidem ex consensu cano-
l.4-[nicorum] nostrorum, sed et fidelium laicorum facientes, et regalem inde preceptum, et apostolicum etiam privilegium impetravimus,
l.5 [ubi] videlicet monachi cum abbate suo regulariter degentes, ita prȩdictȩ matri ecclesiȩ subjecti sint, sicut in auctori-
l.6-tate de ipsius loci constitutione prȩlibatum est. Caeterum in die dedicationis ejusdem cellȩ, ego et soror mea Gersindis, res nostras quȩ
l.7 nobis ex jure hered[itario obve]nerunt, vel quas ego alicubi legaliter adquisivi, eidem cellȩ, vel monachis eandem incolentibus, in per-
l.8-petuum tradimus possidendas: vineam, quȩ dicitur Ad Palfictum, in ejusdem cellȩ vicinio sitam, quam datis meis pretiis terram
l.9 [arabilem comparavi, videlicet III quarterios inter Gauzuinum Sancti Martini diaconum et Guimberonem carpentarium, necnon et arpennes duos, plus minus, quos concamiavi ex potestate sancti Martini, pertinentem de granica fratrum, pro quo dedi alodum qui fuit condam Hunfagro et Gauzuino, quem comparavi de Erlanno, Sancti Martini canonico, nepote eorum, quem etiam iterum commutavi],
l.10 et dedi alodum, qui fuit condam Miloni, et de Guinemanno diacono comparavi, ipsum tenent modo Erlannus et Gauzelmus
l.11 Sancti Martini canonici. Commutavi etiam quarterium I, plus minus, in ipso Palficto de sancti Martini thesauro cum domno Gual-
l.12-terio thesaurario, pro quo dedi alodum qui fuit Adalramno sacerdoti, quem comparavi de Guilleberto, sui ipsius sacerdoti,
l.13 [et pratum arpennum VII, quod dicitur Ad Estappum, qui sunt siti juxta pratum de Odato, qui fuerunt quondam Milonis et Bernonis, quos comparavi de Guinemanno, et non longe ab ipso loco II arpennes ex proprio alodo, qui fuerunt quondam Andraldi fidelis nostri. Trans Ligerim vero, in villa que dicitur Cersilla, ecclesiam Sancti Petri, cum caeteris ad ipsam pertinentibus]
l.14 rebus, Alnetum videlicet, et Banlilium, et in villa Cancellis, quod visi sumus habere, et villam Kercionem. In Oximense, villa quȩ
l.15 vocatur Mons Edralis capellas duas cum molendinis ac cȩteris appendiciis ad ipsis pertinentibus. Et item Sauriacum et Malva-
l.16-[lum et Montem Dadonis], et caetera que ex successione avunculorum nostrorum Hieronimi, Sigeberti, necnon [Otgerii atque Rainb]-
l.17-aldi nobis advenerunt. [Hae igitur, que vel in mancipiis], vel terris cultis et inc[ultis inq]uisita sunt vel inqui-
l.18-[renda], ad predictum locum tra[dimus ut i]nde monachi quicq[uid eis vel] successoribus eorum utile [fuerit fa]ciendi liberam
l.19 [habean]t potestatem. Cont[estamur] autem cunctos succe[ssores nostr]os et ipsius etiam loci i[ncolas, per no]men sanctae Trinita-
l.20-[tis, om]nibus creaturis cont[remiscen]dum, ut nunquam eas[dem res, ve]l alias, quȩ eidem ad[quisite fuer]int, distrahere
l.21 [aut in]quietare presumant. [Si quis au]tem fuerit ulla emis[sa persona], quȩ contra istas res [jam suprad]ictas ullam calumniam
l.22 [induer]e presumpserit, aut i[nfringere] voluerit, hoc quod re[petit non v]indicet, et insuper iram Dei [omnipote]ntis inveniat
l.23 [et cum] Dathan et Abiron et J[uda, qui Dominu]m tradidit, sortem de[ducat et] insuper auri libras XX [coactu]s exsolvat, et in sua
l.24 [maliv]ola cupiditate conf[usus abse]dat; sed insuper omnique [tempore] firma permaneat cess[io ista cum] stipulatione
l.25 [subni]xa. Ut autem aucto[ritas huju]s scripturae firmi[or habeatu]r, et a nobis certius [facta esse c]redatur, et a nemi-
l.26-[ne vio]lari quandoque presu[matur, man]u propria eam firmavi[mus et ad ca]nonicos Sancti Martini et [Sancti Mauri]cii subter corro-
l.27-[borandum] aliosque fideles [nostros se sub]scribere rogavimus.
l.28 [...?...] THETHOLO [miseratione omnipotentis Dei Turonorum humilis archiepiscopus] vo[lunta]rie [subscripsi].
l.29 Gersindis pro[pria] voluntate pro re[medio] parentum nostro[rum prop]ria manu firmavi.
l.30 NEFINGUS [levita atque] DECANUS [subscripsit. GUNTE]LMUS [levita atque archiclavis subscripsit.
l.31 AR]BERTUS [sacerdos et PR]ECENTOR firmavit. [Erlannus sacerdos et] yppodecanus [subscripsit. Otb]ertus [levita et prepositus subscripsit.
l.32 Adalardus levita et prepositus subscripsit. Erlu]inus [sacerdos subscripsit]. Be[ringerius sacerdos subscripsit]. Gauz[fredus diaconus subscripsit.
l.33 Gauzelmus sacerdos subscripsit. Fulco subscripsit]. Bernardus [diaconus subscripsit. Sa]laco [diaconus subscripsit]. Phra[nko diaconus subscripsit.
l.34 Ra]inaldus [diaconus subscripsit. BADI]LO DECANUS [atque ...?... subscripsit]. [chrisme] Othbe[rthous archidiaconus sive abbas subscripsit.
l.35 ROT]BERTUS [archidiaconus subscripsit. Gauzbe]rtus [presbyter subscripsit]. [signum] [Otger]ius [diaconus atque] pre[centor subscripsit]. [chrisme] Odo [diaconus subscripsit].
l.36 Rotbertus [archidiaconus subscripsit]. Maina[rdus presbyter subscripsit. Adaluleus subscripsit]. [chrisme] ERBERNUS [licet indignus sacerdos presens fui et rogitus subscripsi.
l.37 Rotge]rius [clericus subscripsit]. Gira[ldus] subscripsit. Bertramnus [...?...]. Armannus [diaconus subscripsit. Ar]cherius [presbyter subscripsit.
l.38 Signum A]dalemi. Signum A[dalberti]. Signum Andraldi. [Signum] Ermenmari. Signum At[tonis]. Signum Alcherii.
l.39 [Data] mense aprili, in civi[tate Turo]nus, anno incarn[ationis do]minice DCCCCX[LIII, sive] anno V regnante
l.40 Hludovico rege. [...?... rogitus, scripsi et subscripsi].
l.41 [...?...]
l.42 [chrisme] ERBERNUS, [indignus diaconus, presens fui et rogitus] ab Ingelberto antigrafo [scripsi et subscripsi].

Notes

lignes 28 et 34 : THETHOLO et OTHBE[RTOUS] en caractères grecs.

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 401-404, n° 7.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1513 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1513»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1513/. Date de mise à jour : 29/03/12.