Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 5/1-3

<< < / > >>

Numéro1512

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/942(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :[in] civitate [Turonus])

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche635   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, confirme la donation faite à l'abbaye Saint-Julien, par Ardoin, diacre de Saint-Martin, de trois arpents et un quartier de vigne, qu'il détenait de l'archevêque Robert.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen] In nomine summi salvatoris Dei, Teotolo, sanctae Tur[onicae sedis humi]-
l.2-lis archiepiscopus. Notum immo et percognitum esse volumus [cunctis fidelibus sancte Dei]
l.3 ecclesiȩ, presentibus scilicet ac futuris, precipueque successoribus nostris, quoniam acces-
l.4-sit ad nostram paternitatem quidam Sancti Martini basilicȩ pernobilis diaconus,
l.5 nomine Arduinus, humiliter expetens uti arpennes III de vinea quos ipse complan-
l.6-taverat, necnon et quarterium I ex potestate sancti Vincentii pertinentes, quos etiam
l.7 a predecessore nostro domno Rotberto archiepiscopo, olim per manusfirmȩ auctorita-
l.8-tem impetraverat, eosdemque ex terra arabili ad vineae opus redigerat, Deo sanctoque mar-
l.9-tiri ejus Juliano et omnium sanctorum ipsius, ad supplementum monachorum ibidem Domino jugiter
l.10 famulancium, pro remedio animae nostrae et successorum nostrorum ac suȩ ubi jam ipse de canonico
l.11 abitu ad monasticum ordinem se transferre obtabat, et ob id sub institutione census
l.12 annuatim reddendum prefixos arpennes de vinea jamdicto loco deprecatus est ut eos concedere
l.13 atque condonare dignaremur. Cujus humillimam deprecationem, unacum assensu et voluntate
l.14 utrorumque fidelium nostrorum, clericorum scilicet et laicorum, concessimus jamdictos arpennes III de
l.15 vinea et quarterium I ad prescriptum Sancti Juliani locum, in victualibus stipendiis monachorum,
l.16 sitos in suburbio Turonicae urbis. Terminantur de una parte, vinea ex potestate Sancti Mar-
l.17-tini basilicȩ, et de alia parte, vineis ex jamdicta sancti Vincentii potestate, quas tenent Ber-
l.18-ingerius presbiter et Arpuinus laicus, et de tercia et quarta parte, viis publicis. Eo etiam
l.19 modo concedimus jamdictam vineam ad prefixum Sancti Juliani monasterium, in spetiales usus mona-
l.20-chorum, ut habeant licentiam desuper quodcumque melius elegerint emeliorandi, et annuatim par-
l.21-tibus rectorum Sancti Vincentii, ad missam ipsius que celebratur XI kalendas februarii, ipsi monachi
l.22 pro ipsa reddere studeant censum denariorum XII et sic quiete eam teneant et possideant. Si autem
l.23 de instituto censu neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendare studeant et quod tenuerint
l.24 non ideo amittant. Precamur interea successorum nostrorum clementiam ut sicuti sua statuta
l.25 que pro amore Dei omnipotentis gesserint post obitum carnis voluerint inconcussa servari,
l.26 ita haec nostrȩ parvitatis gesta sinant manere intacta et inviolata. Ut autem haec auc-
l.27-toritas firmior sit, firmiorque permaneat, manu propria eam subter firmavimus, manibusque
l.28 fidelium nostrorum adfirmare rogavimus.
l.29 [chrisme] THEOTHOLO, [miseratione omnipotentis Dei Turonorum humilis archiepiscopus].
l.30 [chrisme] BADILO, DECANUS [atque archiclavis, sive abbas, subscripsit]. [chrisme] OTHBERTOUS [...?...].
l.31 [croix] ROTBERTUS [archidiaconus subscripsit]. [signum] OTGERIUS, [diaconus atque] precentor [subscripsit]. [croix] G[...?...].
l.32 [chrisme] Item Rotbertus [archidiaconus subscripsit]. [signum] GAUZBERTUS [presbyter subscripsit]. Arnulfus [...?...].
l.33 Girardus [presbyter subscripsit]. MAINARDUS [presbyter subscripsit]. Ricbertus [presbyter subscripsit]. Godulbe[rtus...?...].
l.34 ADALULFUS [diaconus subscripsit]. [MAR]TINUS [diaconus subscripsit]. Giraldus [diaconus subscripsit]. ARMANN[US...?...].
l.35 Archerius [diaconus subscripsit. ...?...]ERNUS [acolythus subscripsit]. EBRUINUS [diaconus subscripsit]. Rotgeri[us...?...].
l.36 Bernardus [diaconus subscripsit. H]ermenfridus [diaconus subscripsit]. ACFLIDUS [clericus subscripsit]. Hucbald[us ...?...].
l.37 GUNBERTUS [clericus subscripsit. Joh]annes [clericus subscripsit]. Dodaldus [presbyter subscripsit]. RAINO [clericus [subscripsit].
l.38 Signum Adalelmi. [Signum ...?...]ni. Signum Andraldi. Signum Rotberti. Signum Adalberti.
l.39 [Signum] Gualterii. [Signum G]unberti. Signum Guarini.
l.40 DATA mense [februario, in] civitate [Turonus], anno incarnationis dominicȩ
l.41 DCCCCXLII [sive a]nno V r[egnante] Hludovico rege.
l.42 EGO INGELBERTUS [licet indignus sacerdos, presens fui et rogitus scripsi et subscripsi].

Notes

lignes 29-30 : THEOTHOLO et OTHBERTOUS en caractères grecs.

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 398-401, n° 6.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1512 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1512»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1512/. Date de mise à jour : 29/03/12.