Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 4

<< < / > >>

Numéro1511

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/941(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche392   mm

Hauteur à droite367   mm

Largeur en haut265   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurCorbo et Senehildis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Corbo et Senehildis, son épouse, donnent à l'abbaye Saint-Julien de Tours un serf nommé Gausbert.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen, amen]. Dum in hac prensenti vita transitoria quisque consistit, debet summo
l.2 studio insudare quomodo pro caducis aeterna pro tempora-
l.3-libus et momentaneis rebus valeat mercari sempiterna.
l.4 Quamobrem ego, in Dei nomine, Corbo, et uxor mea Senehildis,
l.5 cogitantes de Dei timore ac aeterna retributione pro reme-
l.6-dio anime nostrȩ ac parentum nostrorum, bene placitum et bene
l.7 visum est nobis contradere et condonare sancto Juliano suosque
l.8 monachis quendam vernaculum juris nostri, nomine Gauzberto, tradimus, cedimus
l.9 in jus et potestatem eorum, ita ut ab hodierna die et deinceps quicquid ex supradicto
l.10 servo facere voluerint sepedicto sancto ac domno Juliano suȩque congregationi
l.11 tradimus ut liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi quic-
l.12-quid voluerint jure proprietario. Si quis vero, quod nullatenus futurum credimus,
l.13 nos ipsi aut aliquis parentum nostrorum seu aliqua intromissa persona hanc cartam
l.14 donationis a nobis factam pro remedio anime nostrȩ et parentum nostrorum infringere,
l.15 aut quocumque modo violare temptaverit illud quod reppetit non vindicet,
l.16 et insuper contra quem litem intulerit, argenti libras V exsolvere cogatur; et haec do-
l.17-natio nostris nostrorumque parentum manibus ac ceterorum bonorum hominum manibus
l.18 roborata, firma et inviolabilis ubique permaneat.
l.19 [croix] Signum domni FULCONIS. Signum Rotberti, filium Archembaldi.
l.20 [croix] Signum Corbonis, qui hanc donationem signo sanctȩ crucis impressit.
l.21 Signum Senehildis, uxoris ejus, qui hanc donationem fieri deprecata est et ipsa firmavit.
l.22 Signum Girau. Signum Rainaldi. Signum Andraldi. Signum Gelduini.
l.23 Signum Guaniloni, Turonicȩ urbis vicharii. Signum Landrici. Signum Bernerii.
l.24 Signum Adalardi. Signum Adalelmi. Signum Alkerii. Signum Solioni. Signum Adalgerii.
l.25 Signum Achardi. Signum Attonis. Signum Gisleberti. Signum Gunberti. Signum Ermenmari.
l.26 [Signum] Laetardi. Signum Gunberti. Signum Gualterii. Signum Ervici. Signum item Achardi.
l.27 Signum Odalgerii. Signum Guidonis. [...?...] Gauzfredi. Signum Manf[redi].
l.28 [Signum Franconis. Signum Bernardi. ...?... Gauf...?... Signum Ca...?...].
l.29 Signum Guarnaldi. Signum Eurini. Signum Fulconis. Signum F[...?...].
l.30 Data mense maio, in civitate Turonis, anno V reg[nante Hludovico rege].

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 393-396, n° 4.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1511 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1511»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1511/. Date de mise à jour : 29/03/12.