Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 3

<< < / > >>

Numéro1510

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/940(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche347   mm

Hauteur à droite345   mm

Largeur en haut247   mm

Largeur en bas253   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, confirme la donation faite à l'abbaye Saint-Julien par Fulculfus de plusieurs manses situés en Touraine et qu'il avait reçus en précaire de l'archevêque Robert.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen, amen] Humanȩ fragilitatis excessus cum sit cunctis mortalibus incertus, provida tamen dispositione,
l.2 prout superna pietas concesserit, unumquemque oportet, ut ex rebus suae possibilitatis, dum
l.3 adhuc proprio suae libertatis fruitur arbitrio, id peragat, quatinus ex rebus momentaneis
l.4 et caducis manentia lucretur, et ex transitoriis perpetua sibi adquiratur. Quamobrem
l.5 ego Teotolo, divina miseratione Turonicae sedis archiepiscopus, notum fieri cunctis sanctae Dei
l.6 ecclesiae fidelibus, et precipuae successoribus nostris cupimus, quoniam adiit quidam inclitae spec-
l.7-tabilitatis vir, nomine Fulculfus, prȩsentiam nostrae pastoralitatis, humiliter deprecans uti
l.8 res quas quondam a predecessore nostro domno Rotberto archiepiscopo more precario obligaverat,
l.9 ad monasterium Sancti Juliani quod situm est in suburbio Turonicae urbis, contulissemus, quia ibi se
l.10 ad monasticum ordinem, jam ex multo tempore, se transferre de mundiali militia desidera-
l.11-bat, si locus eveniret, sicuti in proximo erat; et ut ipse res, tam in victualibus stipendiis mona-
l.12-chorum, quam in ceteris utilitatibus permanerent id omnimodis exflagitavit. Cujus inquam
l.13 deprecationem rectam et perutilem, atque ad profectum seu ad augmentum ejusdem coenobii consideran-
l.14-tes, benigne recepimus. Concessimus igitur unacum consensu nostrorum canonicorum, simulque nobi-
l.15-lium laicorum, fidelium nostrorum, res quas idem Fulculfus, pro remedio animȩ suȩ, Deo ac nostrȩ po-
l.16-testati contulerat, ad monasterium Sancti Juliani sive Sancti Antonii, perpetuo ad habendum.
l.17 Hoc est mansum I situm in pago Turonico, in vicaria Bridriacensi, in villa Florentiaco,
l.18 cum terris cultis et incultis, et vinea aripenna I, et silva, aquis, et areas ad molendinos faciendos,
l.19 et mancipia sex ad ipsum pertinentes. Preterea concessimus, et alias res, videlicet mansos V
l.20 qui ad cellam Sancti Saturnini, quȩ nostrȩ matri ecclesiae subjecta est, pertinentes, olim ipsi ad beneficium
l.21 quorundam habiti, cum terris cultis et incultis, et omnibus aliis illorum adjacentiis, silvis, et homi-
l.22-nibus desuper commanentibus et ad ipsos pertinentibus, sitos in pago Turonico, in vicaria Camborti,
l.23 inter villas Varennas et Miserias. Eo siquidem rationis ordine atque tenore suprascriptas res cum
l.24 omni integritate, sicut nobis videntur esse redditȩ a venerabili viro nomine Fulculfo
l.25 jamdicto, ad monasterium ut prefiximus Sancti Juliani, Sancti Antonii, in spetiales usus monachorum
l.26 conferimus atque condonamus; et omni anno ad festivitatem sancti Juliani quȩ cȩlebratur
l.27 V kalendas septembris, nobis vel successoribus nostris, gratia karitatis reddere studeant, censum solidorum V,
l.28 et sic prefatȩ res omni tempore absque ulla contrariȩtate, ad sȩpedictum sancti Juliani, sive sancti An-
l.29-tonii, locum permaneant. Imploramus interea successorum nostrorum clementiam, et in Deum obsecramus, recordan-
l.30-tes quandoque ejusdem me potestatis fuisse, quam adhuc tenent misero gravati peccamine, et conti-
l.31-nuam contemplantes undique terram, et considerantes id se esse quod ego sum, manere patiantur
l.32 haec nostrȩ parvitatis gesta, sicuti sua cupiunt post miserum laborem stabiliri facta. Et ut haec nostra
l.33 conlatio in futurum certior ac firmior habeatur, manu nostra eam firmavimus et ad fideles nostros
l.34 utriusque ordinis adfirmari supter rogavimus.
l.35 [chrisme] THEOTHOLO, [miseratione omnipotentis Dei Turonorum humilis archiepiscopus, manu propria huic auctoritati subcripsi.
l.36 ...?... Data mense novembri, in civitate Turonus, anno dominicae incarnationis DCCCCXL, sub anno IIII regnante Hludovico Ultramarino rege postmodum Francorum].

Notes

ligne 35 : Theotholo en caractères grecs.

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 391-393, n° 3.

JUSSELIN (Maurice), Mentions diverses en notes tironiennes, in LMA, 29 (1928), p. 250, p. 250.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1510 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1510»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1510/. Date de mise à jour : 29/03/12.