Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 2A

<< < / > >>

Numéro1508

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date933(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche450   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurTéotolon, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Téotolon, archevêque de Tours, délimite les paroisses Saint-Julien et Saint-Saturnin.

Texte

l.1 [chrisme] Ego Teotolo, gratia Dei Turonorum metropolitanus, curam maximam gerens monasterio Sancti Juliani, rebusque ei antiquitus
l.2 ab optimis viris et nuperrime a me ipso collatis, metuensque cupidas mentes improborum, manusque diripientium tam presentum quam
l.3 [futurorum] ipsas res ad posterorum noticiam litteris prout potui mandare curavi. De potioribus igitur ac valenti[oribus]
l.4 sigillis regum insignita testamenta feci; de quibusdam vero mee dicioni subactis kartas edidi atque firmavi, et in archi-
l.5-vo ipsius ȩcclesiȩ servando tradidi. Quȩ dum nuper revolverem, inveni deesse aliqua que si ignorarentur possent gene-
l.6-rare scandala; de parroechia scilicet ipsius monasterii, de reditibusque ejus, hoc est, censu, baptisterio, sep[ultura quae, sicut]
l.7 antiqui homines et veraces, et in polegio nostrȩ matris ȩcclesiȩ repperi, ita hic inserui. Ab orientali parte [versus civitatem deter]-
l.8-minatur parrochia Sancti Juliani Sanctique Saturnini, cum sepultura et aliis reditibus, cum ȩcclesia Sancti Petri, a [meridiana parte, cum]
l.9 ȩcclesia Sancti Hilarii Sanctique Vincentii, ab occidentali parte [ab ecclesia] Sancti Albini, sunt vineȩ de ȩcclesia Sancti Saturnini, et de ȩcclesia Sancti
l.10 Albini, et de meo proprio alodo pertingentes, usque ad burgum Sancti Petri Puellaris. Hȩc in dominio sancti Juliani habentur absque ulla
l.11 consuetudine alterius sancti, vel cujuslibet hominis. Habitatores vero omnes domorum magnarum seu parvarum in circuitu harum vinearum positarum
l.12 [de parte viarum, seu de parte Ligeris, vel de] parte burgi Sancti Petri, vel intra vineas sitarum, parochi sunt sancti Juliani et baptisterium et sepulturam
l.13 sancto Juliano persolvunt. Alodum] sancti Juliani et burgum Sancti Petri disterminat una arcta via euntes ad Ligerim. Acta est hȩc deter-
l.14-[minatio Turonus, in presentia domini] Nefingi Sancti Martini decani, atque Gualterii thesaurarii, Otberti Sancti Mauricii decani, Arberti Sancti Martini precento-
l.15-[ris, Otgerii Sanct]i Mauricii precentoris, Guntelmi, Ingelberti atque aliorum multorum nobilium, tam clericorum quam laicorum. Est autem hic alodus,
l.16 [unde iste trac]tatus habetur, prope ecclesiam Sancti Petri Puellaris; quicquid de eo exit perpetualiter sancto Juliano erit.
l.17 [Si quis unqua]m quolibet modo hec sancto Juliano surripere voluerit, vel in pejus mutare, ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancti Petri totiusque
l.18 [christianitatis et nost]ra excommunicatus permaneat, et omnes ipsi consentientes eodem modo excommunicati sint, nisi resipuerint, perpetuo dampnati anathemate.
l.19 Testes hujus re]i: Teotolo archipresul, Boso archidiaconus, Nefingus Sancti Martini decanus, Otbertus Sancti Mauricii decanus, Otgerius precen-
l.20-[tor ejusdem sancti], Gualterius Sancti Martini thesaurarius, Arbertus ejusdem sancti precentor, Guntelmus, Ingelbertus.
l.21 [Signum Odonis, signum Dod]aldi, signum Acherii, signum Acardi.
l.22 [Acta sunt hec Tur]onus, anno ab incarnatione Domini DCCCCXXXIII, indictione V, regnante Ludovico rege anno XII.
l.23 [Ingelbertus licet indignus sacerdos presens fui et rogitus scripsi et subscripsi].

Bibliographie

CARRE de BUSSEROLLE (J.X.), Dictionnaire géographique, historique et biographique d'Indre-et-Loire et de l'ancienne province de Touraine, 6 vol., Tours, 1878-1884, t. 6, p. 265.

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p.384-390, n° 2.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1508 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1508»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1508/. Date de mise à jour : 29/03/12.