Tours, AD Indre-et-Loire, H 364 n° 3

<< < / > >>

Numéro1504

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date14/02/1094(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :Parisius publice in aula regia)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche335   mm

Hauteur à droite305   mm

Largeur en haut565   mm

Largeur en bas690   mm

AuteurRoi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Philippe Ier, roi de France, voulant remédier aux désordres qui s'étaient introduits dans l'administration de l'église Saint-Magloire de Paris, soumet cette église à l'abbaye de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 [In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus, Dei gratia rex Francorum, universis fidelibus pacis] et sanitatis in Domino perhenne subsidium.
l.2 [Disponente ac moderante omnia prout vult auctore et ordinatore omnium] Deo, quicumque aliis precellimus et recte sapimus, disponi nos ac moderari
l.3 [ab ipso non ignoramus, sicut scriptum est, quia omnis potestas a Deo est]. Si ergo generis humani communem conditionem propter eam qua excellimus
l.4 [vanitatem obliviscamur, si propter eam que nobis arridet et blanditur terrena pr]osperitas, voluntati creatoris nostri et imperio parere negligamus, timendum nobis est
l.5 [ne id nobis eveniat, quod ipse interminatur, quia potentes potenter tormenta p]acientur, et cui plus committitur plus ab eo exigetur. Quod si cuncta quȩ agenda sunt
l.6 [a nobis adhuc terrenis intendentibus nequaquam impleri possunt, penitus tamen o]tiosi et inutiles servi remanere non debemus, ne de toto rei ad judicium veniamus,
l.7 qui in parte fideles existendo absolvi poteramus. Habent[es igitur voluntatem] corrigendi ea quȩ in regno nostro deviant a justitia, primo omnium a domo
l.8 Domini incipiamus ut, dum cultui divino propensius intenti fuerimus, facilius nobis [ce]dant quȩ disponenda sunt in negotiis temporalibus. Notum itaque sit omnibus
l.9 habere nos capellam dominicam in honore beati Bartholomei apostoli et beati Maglorii confessoris constructam, sitam in Parisiorum civitate juxta aulam regiam,
l.10 quȩ hactenus a propriis abbatibus non tam gubernata quam desolata videbatur maxime tempore Haimonis abbatis, per cujus incuriam in tantum
l.11 [adn]nichilata erat, primo monastici ordinis religione, dein rerum exteriorum depopulatione, ut pauci fratres, qui adhuc ibi remanserant, de rebus ȩcclesiȩ, prout monachos
l.12 [decet, su]stentari non valerent et, jam pene ad secularitatem redacti, unusquisque de proprio suo prout poterat, cum magna necessitate et ordinis transgressione, sibi
l.13 [procurabat. De] hac ergo ȩcclesiae desolatione cum supradicto abbate Haimone rationem ponentes, cum se excusare non posset, et per negligentiam suam omnia [hec
l.14 accidisse cognosceret, assentione ejusd]em et supplicatione fratrum loci illius habitatorum, admonitione quoque obtimatum nostrorum et suggestione quorundam religiosorum
l.15 virorum, hoc consilium salubre repperimus ut ȩcclesiam ipsam, cum omnibus rebus quȩ ad eam pertinent in quacunque regione vel provintia site sunt, in manus ordinate et monastice viventium, abbatis videlicet BERNARDI et monachorum beati MARTINI Majoris
l.16 Monasterii, ad restaurandum traderemus. Quod et fecimus pro redemptione animȩ nostrȩ et antecessorum nostrorum et pro incolumitate et statu regni nostri omniumque ad nos pertinentium,
l.17 perpetuo jure firmantes et sigillo nostro signantes, ut ȩcclesia supradicta cella sit dominica beati Martini, et omnis ejus ordinatio in arbitrio et providentia pendeat abbatis, et
l.18 monachorum Majoris Monasterii tam presentium quam futurorum usque in finem seculi, nullusque sit de regni nostri successoribus, qui auctoritatis nostrȩ legibus refragetur, quemadmodum
l.19 nec ipsi contempni se volent a suis sequacibus, nec nos nostrorum priorum statutis contraire volumus. Quicumque huic nostro precepto contraire voluerit, ȩrario nostro
l.20 C libras auri persolvat ejusque calumpnia irrita fiat. Actum est hoc Parisius publice in aula regia coram subscriptis testibus, anno ab incarnatione Domini millesimo
l.21 XCIII, indictione I, epacta XX, VIX kalendas martii, regnante Philipo rege, anno ordinationis suȩ XXXVI. [colonne1] Signum Ursionis, Silvanectensis episcopi. Signum Hugonis, fratris Philippi regis. Signum Widonis, dappiferi regis. Signum Adelelmi, constabularii regis. Signum Symonis de Nielfo. Signum Manassen, vicecomitis Miliduni. Signum Hugonis de Avoto. Signum Henrici Loheranni. Signum Eirii, coqui regis. Signum Goislini, regis camberlarii. Signum Gauterii, camberlarii regis. Signum Willelmi, camberlarii regine. Signum Harduini, camberlarii regine. [colonne2] Signum Philippi [croix] regis. [colonne3] Monachi qui huic sanctioni presentes affuerunt sunt hi: Hilgodus qui fuit Suessionorum episcopus et Andreas, frater ejus, Rotbertus Parisiensis prior supradicti coenobii, et Robertus de Castello qui fuit dappifer suprascripti regis Phippi.
l.23 [Hubertus cancellarius scripsit et subscripsit. [croix]].

Bibliographie

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 333-337, n° 132.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1504 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1504»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1504/. Date de mise à jour : 14/01/20.