Tours, AD Indre-et-Loire, H 363

<< < / > >>

Numéro1503

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1104(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseYork

RégionYorkshire-Humberside

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche155   mm

Hauteur à droite154   mm

Largeur en haut320   mm

Largeur en bas328   mm

AuteurRichard Maulévrier

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE d'YORK

Regeste

Richard Maulévrier donne à l'église de la Sainte-Trinité d'York et aux moines de Marmoutier qui y résident sa chapelle à Alvertonia et une charruée de terre.

Fac-similé

Texte

l.1 Universalis sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Ricardus Malus Leporarius, pro anime mȩȩ requie
l.2 uxorisque mȩȩ Emme atque pro omnium parentum meorum salute do Deo et ecclesie sancte Trinitatis Eboraci et monachis sancti Martini Majoris
l.3 Monasterii ibidem Deo famulantibus libere et quiete cappellam meam de Alvertonia et unam carrucatam terre in eadem villa in puram
l.4 elemosinam perpetuo jure habendam cum decimis et oblationibus ac redditibus et consuetudinibus demptis de terris juris mei que
l.5 in aliis parrochiis sedebant pacemque faciens cum presbiteris earumdem ecclesiarum concedo eis in dominio meo trabas bladii et
l.6 alia ne ulterius cappellam meam gravent. Hac datione itaque acta, annuente Rodberto de Brus domino meo ejusque heredibus et tandem a
l.7 sancto Jacobo regresso et aput Majus Monasterium excepto, ejus monasterii abbate presente Hulgodio, dona prefata super altare beati
l.8 Martini posui. Positisque monachis in Alvertonia ex precepto abbatis Majoris Monasterii postea augmentando elemosinam meam
l.9 dedi eis in Graftona septem carrucatas terre et dimidiam et stagnum meum quod est in Alvertona et omnes decimas meas. Et cum
l.10 hiis pretaxatis elemosinis Alvertona efficitur mater ecclesia et confirmatur ab archiepiscopo Thoma Eboracensis ecclesie regnante
l.11 Henrico rege. Cujus donationis testes fuerunt de monachis: Hermarus tunc prior sancte Trinitatis Eboracensis, Acarius, Cavallonius, Raimundus,
l.12 Enoldus, Walterius, Marcherius. De laicis vero: Serlo Helto Malleverarii, Hugo, Radulfus de Rucheford, Walterius, Wiardus, Luvedus, Acus,
l.13 et Retellus de Hopetuna.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1503 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1503»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1503/. Date de mise à jour : 29/03/12.