Tours, AD Indre-et-Loire, H 364 n° 1

<< < / > >>

Numéro1501

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date998(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche180   mm

Largeur en bas543   mm

AuteurRobert II, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAGLOIRE  de  PARIS

Regeste

Robert, roi de France, à la prière de sa mère Adélaïde et de sa femme Berthe, confirme les biens que son père, le roi Hugues, et lui-même ont donnés à l'abbaye Saint-Magloire de Paris.

Fac-similé

Texte

l.1 CONSISTENSIS IN UNITATIS DEI[TATIS SUMME ET INCOMPREHENSIBILIS TRIN]ITATIS IN NOMINE, ROBERTUS, FRANCORUM REX AUGUSTUS, DISPONENTE PRELIBATE DIVINITATIS CLEMENTIA, INTERVENIENTIBUS REGINIS ADELAIDE,
l.2 [venerabili sui genitrice, cum nobilissima uxore, Berta nomine, omnibus cujusli]bet ordinis sub imperio nostro degentibus liquido pateat volumus. Obnoxii Deo sanctisque ejus, dum vivimus, movemur et sumus, expedit ita pro nostri nostrorumque erratus diluvione
l.3 [commoveri atque meritis sanctorum imprecari, eosque incessanter exorare, quatinus per ipsorum intercessionem] valeamus pacifice vivere atque post metam hujusce labentis aevi Deum deorum in Sion sanctam contemplari. Quapropter congrua via, quod nobis pro commissi talenti lucro adtitulatur, repu-
l.4-tantes quod Domino fidelibusque ejus tribuitur], inviolabile atque intemeratum persistere ; simul moti misericordia pauperum et efflagitatione supradictarum ho[nora]bilium reginarum, cum assensu primatum nostrorum, fecimus preceptum firmitatis de rebus, quas pater noster beatȩ memoriȩ Hugo rex,
l.5 [nosque pie contulimus monachis famu]lantibus Christo sanctissimoque Maglorio, in urbe Parisiaca quiescenti. Ubi etiam fundavimus monasterium pretaxato precipuo confessori cȩterisque sanctis inibi assignatis ob illorum, corpora quȩ ut peregrina hospitabantur per aliorum rura. Est autem
l.6 prius terra in qua ipsum situm est monasterium, et predium quod dedimus ipso die translationis sanctorum, et dicitur Villaris, cum omni integritate quȩ ad ipsum pertinet, et capella inibi concecrata in honore sancte Dei genetricis MARIȨ. Item, aliȩ res quȩ prius datȩ sunt, unde prior est ȩcclȩ-
l.7-siola in suburbio Parisiaco, haud procul a moenibus, in honore sancti Maglorii dicata, cum terra sibi adjacenti, in qua ipsorum sȩpultura est monachorum. Clausis etiam vineȩ juxta Saveias situs, quem dedit divȩ memoriȩ Hugo, avus noster, ȩquivocique nostri Rotberti regis filius. Item pars
l.8 [terre juxta montem Martyrum, quam comes Fulc]o dedit, parvus et alodus quem tribuit Vuillel[mus juxta eundem] situs suprascriptum montem. Necnon et alodus in comitatu Mellico, qui dicitur Grandis Campus, et predium quod dicitur Alodus in comitatu Parisiacensi, [secus Frontiniacum. Sed et ȩcclesiae in Pinciacensi comitatu : prima, in potestate Madriaca in honore sancti Dionysii dicata, cum capella in Maroilo sita, in sancti Martini honore fundata. Alia in Vernoilo ecclesia, sancto Stephano dedicata, et, in eadem villa, capella sancto Hilario consecrata. Denique et ecclesiola in villa que dicitur Sancti Leodegari, in cujus et nomine benedicta constat. Sunt etiam mansi III, quod tenuit Riculfus in beneficio, ex supradicta potestate Madreia. In episcopio Parisiaco et comitatu, ecclesia sanctae Marie nomini sanctificata. Et, in eodem comitatu, in potestate Isiaca, vinearum atque pratorum XVIIII arpenta ; etiam in Venva, V arpenta vinae. In potestate quoque Cataronis, mansus I arabilis terre cum vinearum foecunditate. In praedicto etiam comitatu, in villa que dicitur Montium, mansus I arabilis terre cum vinearum ubertate. In eodem quoque territorio, supra fluvium Vigenne, dimidium maisnilum, quod dicitur Murcinetus, cum pratorum copia ; et proximo quoque maisnilum alterum, quod dicitur Sienis Villare, cum capella inibi in honore sancte Genovefe aedificata. In Aurelianensi quoque comitatu, alodus qui dicitur Cillianicus, cum omnibus sibi adjacentibus. Molendinum quoque Parisius in fluvio Sequane. Item, in comitatu Aurelianensi, ecclesia in villa que dicitur Gimminiacus. Hec omnia supradicta, vel que deinceps a catholicis viris eidem conlata fuerint ecclesie, ob amorem Dei et reverentiam ipsorum sanctorum, confirmamus auctoritate nostra, quatenus semper sub plenissima deffensione et emunitatis tuitione corroborata permaneant : ita videlicet ut nullus abhinc ad causas exigendas, aut freda vel tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, vel fidejussores tollendos, aut homines ejusdem ecclesiae tam ingenuos quam servos super terras commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supramemorata sunt exigere presumat, sed liceat abbati suisque successoribus res predicti monasterii, sub emunitatis nostre defensionem, quieto ordine possidere, ad stipendia monachorum ibidem Deo famulantium, perrenibusque proficiat temporibus in augmentis. Volumus etiam ut omnium episcoporum ac comitum nostrorum in hoc concordet assensus, ut idem locus semper abbatem habeat ex propria congregatione, qui ipsam casam Dei et monachos ibidem degentes cum normali honore custodiendo tractet, simulque ut nullus metropolitanus, aut aliquis suus subjectus, etiamque pontifex Parisicus causa alicujus ordinationis illuc ingredi presumat, nisi vocatus venerit aut ad sanctam missam celebrandam, aut ad ecclesias consecrandas, aut ad benedictiones clericorum faciendas, et quod debitum excusare non debet, qui vocatus fuerit. Et quoniam peregrini atque alienigene esse noscuntur, benigne, misericorditer ac pie, almis et catholicis viris semper tractari ac contueri debeant pro Christo, a quo et nos cuncti peregrinamur in mundo. Decrevimus etiam per nostri auctoritatem precepti ut nemo super ipsos servos Dei potestatem exerceat, aut quempiam inter eos contra voluntatem ipsorum imponere tentet, sed in eorum semper dispositione, ordinatione et electione, intus et foris, omnia consistant, quatenus servos Dei qui inibi Deo famulantur, pro nobis et stabilitate totius regni a Deo nobis concessi, proque remedio animarum eorum qui pro amore Dei et sanctorum inibi sua tradidere donaria, eorum quoque qui futuris temporibus daturi sunt premia, liceat tute atque condigne Domino preces fundere. Et hanc auctoritatem, ut firmior in Dei nomine habeatur, fidelibus quoque sancte Dei ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari jussimus. [monogramme]. Rotgerius cancellarius scripsit].

Bibliographie

NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 155-157, n° 125 (Etude).

TERROINE (Anne), FOSSIER (Lucie), Chartes et documents de Saint-Magloire, Paris-Turnhout, 1998, p. 62-67, n° 4.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1501 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1501»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1501/. Date de mise à jour : 29/03/12.