Tours, AD Indre-et-Loire, H 332 n° 3
Numéro1499
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1071(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche185 mm
Hauteur à droite186 mm
Largeur en haut310 mm
Largeur en bas302 mm
AuteurGeoffroi Fuel, seigneur de L'ILE-BOUCHARD, et Bouchard
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 fratribus quos habebat Haimerico scilicet et Gaufredo Fuel, habuit autem idem Hugo filium unum Burchardum nomine, cui adhuc
l.3 parvulo ipsius castelli hereditatem moriens dereliquit, quo mortuo, comes Tetbaldus in cujus potestate comitatus ille de Turonico erat,
l.4 venit ad supradictum castellum ut et illud reciperet, et cui crederet provideret. Sed castelli ipsius homines timentes ne comes castellum illud
l.5 redderet matri pueri quam non bene diligebant, quamvis intelligerent ipsum puerum supradicti Hugonis filium justum heredem esse, comitem
l.6 in castello recipere noluerunt donec obsides illos dedisset, quod de honore castelli nichil faceret sine consilio illorum. Dum hoc agerent venit
l.7 Haimericus frater supradicti Hugonis in ipsum castellum quem homines cum gaudio receperunt ipse vero Haimericus per eosdem homines quesivit
l.8 [a] comite ut hereditatem ipsius castelli habere posset, sed comes quia Burchardum puerum qui justior heres erat exheredare noluit, ad ultimum
l.9 tali conventione concessit illi, ut haberet hereditatem illam non tamquam heres sed tamquam advocatus pueri usque ad annos quindecim, et sic
l.10 castellum habuit matre recedente cum puero, quod et per decem annos tenuit. Cum vero timore Dei conpunctus monachus fieri vellet, dimisit
l.11 eadem castelli procurationem supradicto fratri suo Gaufredo Fuel, usque ad terminum annorum illorum quos cum comite Tetbaldo pepigerat,
l.12 de quibus non plusquam quinque supererant, et hoc cum sacramento. Interim Gaufredus comes totum comitatum illum quem comes Tetbaldus
l.13 in Turonico habebat invasit, et Gaufredum supradictum, atque plures alios de castellis suis expulit, et de hereditate supradicti pueri Burchardi
l.14 Hugonis filii quam similiter invaserat, villam unam Riperam nomine dedit Guindocinensi abbatiȩ, quam monachi aliquandiu tenuerunt.
l.15 Postea Gaufredus Fuel cum totum recuperare non posset, castellum solum a comite Gaufredo quod per invasione tenebat, recepit ne totum perderet, sine Ripera quam invito illo supradictȩ abbatiȩ
l.16 comes dederat, sed mortuo Gaufredo comite, ipse Gaufredus Fuel villam quam invitus perdiderat, supradictȩ abbatiȩ monachis expulsis recepit.
l.17 Burchardus autem puer supradicti Hugonis filius jam adultus, quem comes Tetbaldus militaribus armis ornaverat castellum suum sicut justus heres
l.18 Insulam expulso avunculo suo ipso Gaufredo Fuel recuperavit, qui quamvis juste expulsus esset vuerram maximam fecit nepoti suo in tan-
l.19-tum ut apud Tavennum villam quȩ cella est monachorum Majoris Monasterii, castellum firmaret. Sed Burchardus
l.20 multititudine maxima militum et peditum collecta. Tavennum invasit, atque conbusto monasterio ipsum avunculum suum cum suis militi-
l.21-bus cepit, et usque ad diem mortis suȩ eum in captione tenuit. Tandem timore Dei conpunctus pro reparatione conbustȩ ecclesiȩ quȩ est in hono-
l.22-re sanctȩ Dei genetricis Mariȩ tradidit Majori Monasterio medietatem Riperȩ, et cum morti propinquaret in eadem cella a monachis sancti
l.23 Martini suscepto habitu monachi aliam medietatem tradidit, ita quidem et avunculum suum sepedictum quem adhuc in captionem tenebat
l.24 sub sacramento promittere faceret, quod nullam injuriam de eadem Ripera monachis beati Martini faceret, sed Burchardo mortuo,
l.25 fidem sacramenti non servans monachos expulit. Sed Polochinus Burchardi nepos recepta hereditate sepedicti castelli Insulȩ, pati noluit
l.26 penitus destructam esse elemosinam avunculi sui et restitutis monachis quod injuste ille expulerat, de integro supradictam Riperam
l.27 reddidit, sed tamen partem unam in vita sua tantum retinuit.
Bibliographie
METAIS (Abbé Charles), Cartulaire de l'abbaye cardinale de la Trinité de Vendôme, 6 vol. Paris, 1893-1904, t. 2, p. 150-153, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1499 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1499»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1499/. Date de mise à jour : 29/03/12.