Tours, AD Indre-et-Loire, H 316 n° 2

<< < / > >>

Numéro1485

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date09/1062(fiabilité :texte)

LieuBlois(lat :apud castrum Blesense)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche247   mm

Hauteur à droite245   mm

Largeur en haut270   mm

Largeur en bas262   mm

AuteurGuicher  de  CHATEAURENAULT

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre les moines de Marmoutier et Guicher de Châteaurenault à propos de livraison de grain par les paysans.

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores monasterii sancti Martini, Guicherium filium Guicherii
l.2 de castro quondam Raginaldi, per guerram quȩ fuit inter comites Tetbaldum atque Gausfredum ab ejusdem castri possessione
l.3 nunc adhuc extorrem Blesique manentem, hoc requisisse, ut villani nostri de Guastina, quantum annonae cogebantur ducere
l.4 et sibimet conservandam in castro predicto reponere, tantundem Blesim ducerent atque reponerent, vel quocunque Guicherium
l.5 ipsum contingeret habitare. Sed et alia quȩdam reclamabat adversum nos idem Guicherius in Guastinella. Pro quibus causis cum
l.6 depredationes nobis aliquotiens intulisset et damna, diuturnȩ concertationis hic tandem extitit finis, decem a nobis denariorum
l.7 libras accepit; et omnem illam requisitionem ducendae aut reponendae ubi ipse habitaret annonȩ perpetuo guerpivit, nostrosque supradictos
l.8 villanos nunquam se disturbaturum esse spopondit, nisi cum annonam suam ad reponendum ut supradictum est in castro memorato ducerent
l.9 indeque redirent quousque in suis domibus essent. Coeterum si vel mercati die vel alio quocunque seu propter annonam, ilico vendendam seu propter
l.10 aliud quid sibi necessarium ad illud pergerent castrum, nullam disturbationem neque a suis hominibus neque ab ipso aut ineundo paterentur
l.11 aut in redeundo, quamdiu scilicet rusticos ipse terrarum suarum castri illius non prohibuerit adire mercatum. Guerpivit et universa quae in
l.12 Guastinella sive in bosco reclamabat sive in plano, excepta vicaria quadam. De qua tamen hoc se spopondit secuturum quod rectum judicaretur,
l.13 et primo si ita vellemus in curia Tetbaldi de Rupibus, et si ibi satis nobis non posset fieri, in curia quoque postea comitis Tetbaldi. Guerpivit
l.14 postremo omnes omnino alias si quas adversum nos ad illum usque die habuerat querelas. Et si deinceps illi aut nos ipsi forisfecerimus aut
l.15 homines nostri, nullam inde se pollicitus est sumpturum esse vindictam, quousque aut apud priorem nostrum aut apud domnum abbatem de
l.16 illo deponat forisfacto querelam. Et postquam querelatus fuerit, rectum sibi fieri antequam vindicet VIIIto dies expectabit.
l.17 Quodque haec omnia perpetuo sit erga nos fideliter servaturus, hos dedit fidejussores, Letbertum Bastardum, patruum suum, Herveum Corve-
l.18-sinum, Gualterium Panemparatum, Hugonem filium Guarnerii. Acta et pacta sunt hȩc apud castrum Blesense, anno ab incarnatione Domini
l.19 MLXII mense septembrio, prȩsidente nobis domno abbate Alberto, testibus istis: [colonne1] Gilduino vicecomite. Herveo Corvesino. Letberto Bastardo. Walterio Paneparato. Adelardo Paupere. [colonne2] Gradulfo filio Audinȩ. Teoderico de Avaziaco. Hugone filio Guarnerii. Guarino filio Gradulfi, Godefredo filio Ernaldi. [colonne3] Herberto Britone de Cella. Rotberto mariscalco. Hilgodo. Willelmo homine Hervei. Letardo nepote Fulcherii. [colonne4] Raherio filio Rozonis. Gullelmo mariscalco. Hildegario mariscalco. Johanne converso. Otberto decano sancti Solemnis. De monachis: [colonne5] Fulcone priore monacho. Tetberto medico monacho. David cellarario monacho.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1485 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1485»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1485/. Date de mise à jour : 29/03/12.