Tours, AD Indre-et-Loire, H 309 n° 1
Numéro1481
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche297 mm
Hauteur à droite256 mm
Largeur en haut218 mm
Largeur en bas254 mm
AuteurEngebaud de LE PONT
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 alias terras nostras de sancto Bartholomeo videlicet tali pacto, ut quamdiu viveret, aut in
l.3 seculo manere vellet haberet et excoleret illum, post mortem autem ejus, aut illo
l.4 relinquente seculum reverteretur ager ille ad nos id est ad monachos Maj-
l.5-oris Monasterii. Sed postquam placuit illi relinquere seculum venerunt
l.6 ipse uxor ejus Angeberga et filii sui, Guillelmus, Guitonus, Guilelmus et
l.7 Frumentinus filiȩ quoque illius Agnes, Adelaidis, Legardis, cum viris suis in collocutori-
l.8-um nostrum rogaveruntque priorem et alios monachos qui ibi adfuerunt, ut illam
l.9 terram nostram Angeberge uxori ejus tantum in vita sua permitterent tenere tali conven-
l.10-tione quod ipsa tres quartarios terrȩ quos habebat de patrimonio suo positos juxta
l.11 terram nostram, illos daret et concederet post mortem suam beato MARTINO, et mona-
l.12-chis suis quod ita factum est. Concessimus illi terram nostram ut tantum Angeberga in vita sua
l.13 teneret post mortem autem illius et terra nostra ad nos reverteretur, et tres illi quar-
l.14-tarii terrȩ qui erant de patrimonio suo nostri proprii essent. Similiter concessimus illi unum
l.15 arpennum vineȩ tali pacto ut filii sui tantum in vita possiderent, ita quod neque vendere
l.16 neque expendere haberent potestatem. Sed post mortem illorum ad nostram reverte-
l.17-rentur. Quod isti testes audierunt, Araudus sacerdos, Gaufredus Arribar-
l.18-dus, Sancelinus cellarius, Harduinus de Tabenno, Leaudus major, Obertus
l.19 major, Landricus cocus, Robertus de Beziaco, Hildemarus de coquina, Daniel clericus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1481 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1481»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1481/. Date de mise à jour : 29/03/12.