Tours, AD Indre-et-Loire, H 302 n° 3

<< < / > >>

Numéro1469

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1084(fiabilité :étude diplomatique)

LieuMarmoutier(lat :apud castellum cujus hoc ipsum nomen est scilicet Castellum)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche225   mm

Hauteur à droite218   mm

Largeur en bas310   mm

AuteurHugues, chevalier  de  SAINT-CHRISTOPHE, et  fils de Hugues de Aludia

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Hugues, chevalier de Saint-Christophe, donne aux moines de Marmoutier l'église Saint-Loup de Rillé.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus quod ego Hugo miles de Sancto Cristophoro filius Hugonis de Aludia, auctorizavi monachis Majoris Monasterii
l.2 ecclesiam sancti Lupi de Ruiliaco cum omnibus quȩ ad eam pertinent quieto jure in perpetuum possidendam, sicut eam Gaufredus Papa Bovem eis sive dono sive precio
l.3 tradidit. Accepi autem ab eis pro hoc auctoramento CCCC solidos denariorum, et unam libram auri, tali convenientia ut si etiam bellum habuero contra Gau-
l.4-fredum Papa Bovem vel contra comitem Andecavensem, de rebus tamen sancti Lupi nichil contingam, neque de eisdem rebus ullum damnum supradictis monachis
l.5 inferam. Sed ita fideliter a modo et res sancti Lupi, et omnes res sancti Martini ubicunque eas invenero in quantum potero defendam atque custodiam,
l.6 tamquam frater ipsorum. Propter quod in societatem benefacti eorum ab abbate Bartolomeo ego et uxor mea Richildis quȩ ibi mecum erat et idipsum mecum
l.7 auctoravit, recepti sumus. Ego vero in signum fidei et amiciciȩ, abbatem et monacos omnes qui cum eo erant, osculatus sum, et ipsi polliciti sunt mihi, quod si bene
l.8 atque fideliter et sicut promisi res eorum dum vivam custodiero, post mortem meam scribent nomen meum in martyrologio suo. Factum est hoc auctoramentum
l.9 et hȩc convenientia apud castellum cujus hoc ipsum nomen est scilicet Castellum, in claustro sanctȩ Mariȩ audientibus et videntibus istis: Gosberto filio Landrici,
l.10 Radulfo filio Marcoardi, Teoino Mansello, Rotberto de Rupibus, Fulcoio Rufo, Tetbaldo Barred, Odone foristario, Tetbaldo teloneario,
l.11 Gauterio filio Mathei, Teoderico monacho, Engelgerio monacho, Tetbaldo monacho, Raginaldo monacho, Erveo, Alcherio.
l.12 Ex hominibus sancti Martini: Garinus clericus, Abbo diaconus, Bernardus major, Petrus Coqus, Frotgerius, Durandus Calvus.
l.13 Archembaldus homo Arnulfi clerici.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1469 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1469»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1469/. Date de mise à jour : 29/03/12.