Tours, AD Indre-et-Loire, H 292 n° 1

<< < / > >>

Numéro1461

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1064(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche345   mm

Hauteur à droite334   mm

Largeur en haut236   mm

Largeur en bas237   mm

AuteurHardouin  de  MAILLE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Hardouin de Maillé donne à Marmoutier une terre à Martigny et demande l'accord de sa famille.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum fieri volumus omnibus aecclesiae Christi fidelibus prȩcipue vero successoribus nostris,
l.2 quod Harduinus de Malliaco veniens ad ultimum vitae suae Majoris Monasterii monachos
l.3 vocavit, et sancto MARTINO terram quandam suam quae Martiniacus vocatur, quamque olim infir-
l.4-mitate correptus eidem sancto condonaverat absolute dedit, faciens inde donum per cultellum
l.5 plicatum, et domno Fulconi monacho tradens, fratri suo qui ejus post eum habiturus erat
l.6 honorem nomine Gelduino precipiens ut terram illam sancto MARTINO adquietaret, et militibus suis
l.7 Gauzfrido filio Hugonis, Aufrido Francisco, Guarnerio Vicario, qui de illa partes tenebant cam-
l.8-bionem alias daret. Mortuus est igitur et ad Majus Monasterium apportatus, ibique tumulatus.
l.9 Fratres vero illius Gelduinus videlicet et Sanzo clericus dissimulabant terram illam sancto MARTINO
l.10 sicut eis frater eorum prȩceperat adquietare. Sed domnus abbas Albertus et ceteri monachi dederunt
l.11 eis C denariorum solidos et tantum de aliis rebus quod XL solidos valeret VII scilicet libras, et
l.12 tunc venerunt in capitulum Majoris Monasterii et Bernardus Blovis qui habebat Mi-
l.13-lesindem sororem eorum, et auctorizaverunt toti tres, Gelduinus videlicet et Sanzo et Bernardus
l.14 donum quod fecerat Harduinus sancto MARTINO de memorata terra ita solida et quieta sicut
l.15 pater eorum Gausbertus tenuerat, cum vicaria et omnibus consuetudinibus. Sed et Milesindis ipsa
l.16 uxor Bernardi, soror supradictorum, et Gauzfridus filius ejus et Tedhildis altera soror
l.17 nondum maritata auctorizaverunt, teste Hilduino monacho qui ivit ad eas hujus rei gratia.
l.18 Milites quoque supradicti Gauzfridus scilicet filius Hugonis, Aufridus Franciscus, Guarne-
l.19-rius Vicarius, libenter auctorizaverunt donum quod et Harduinus et fratres ejus Gelduinus et
l.20 Sanzo sancto jamdicto fecerant. Est autem terra ipsa sita in pago Turonico et terminatur
l.21 tribus partibus terra sancti Martini Majoris Monasterii, et quarte parte terra sancti Martini
l.22 Castri Novi. Et ut hec convenientia certiorem firmitatem haberet, ipse Gelduinus et Aufridus
l.23 homo ejus plevierunt domno abbati ut contra omnes calumnias si forte surrexerint ipsi adquie-
l.24-tent terram illam, et Gaufrido de [.]almonte filio Gelduini infra XL dies postquam de captione
l.25 exierit faciant annuere. Testes autem qui hoc et viderunt et audierunt, ecce sunt isti.
l.26 Stabilis prȩsbiter. Tedasius. Ricardus major. Otbertus cellararius. Hilduinus. Hildebertus quoquus.
l.27 Guarinus clericus. Aufridus Franciscus. Item alius Otbertus. Frogerius. Gausmerus clericus. Adraldus.
l.28 Rainaldus major. Boselinus. Arnulfus quoquus. Johannes Bastardus. Garnerius major.
l.29 Arnulfus Frumentinus. Guarinus quoquus.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1461 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1461»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1461/. Date de mise à jour : 29/03/12.