Tours, AD Indre-et-Loire, H 270 n° 2

<< < / > >>

Numéro1442

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche432   mm

Hauteur à droite436   mm

Largeur en haut290   mm

Largeur en bas292   mm

AuteurChotard  de  SAINT-EPAIN

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre Chotard de Saint-Epain et les moines de Marmoutier au sujet d'une partie de l'eau de Fontcher, avec certaines conditions pour le respect de l'accord.

Texte

l.1 DE illa contentione quam habuimus cum Chotardo de SANCTO SPANO de hoc quod calumniabatur nobis de parte conjugis suȩ prioris quandam
l.2 partem aquȩ Fontis Kari quam dederat Giraldus bucherius SANCTO MARTINO in usum fratrum hic Deo servientium, ad hunc tandem cum eo concordiȩ finem
l.3 pervenimus. Dedimus ei centum solidos, et quod satis precatus est, recepimus eum in orationibus nostris, et ipse dimisit nobis omnem calumniam atque querelam,
l.4 promisitque si aliunde de hac re calumnia nobis insurgat, ipse adjuvabit nos adquietare illam. Et de filiis suis quos habebat de sua prima
l.5 conjuge, ad quos maxime pertinebat hȩc calumnia, adfiduciavit nos per plegium, quod ipsi auctorizabunt hanc concordiam, postquam ad talem aetatem perve-
l.6-nerint, ut legitima sit eorum auctoritas. De hac re accepimus plegium Archembaldum nepotem Beringerii grammatici, qui Archembaldus pro hac
l.7 ipsa re donavit nobis in congadium IIIIor arpennos vineȩ qui sunt apud sanctum Bartholomeum, tali pacto, ut si filii Chotardi et prioris ejus conjugis nolint concedere
l.8 hanc convenientiam quam pater ipsorum fecit nobiscum, jure perpetuo remaneant, IIIIor arpennos vineȩ Archembaldi, in nostrum dominium. Archembaldus autem
l.9 habebit vineas Chotardi, quas similiter accepit in congadium pro sua vinea ab ipso Chotardo. Erant etiam alii calumniatores de genere conjugis
l.10 jam sepedicti Chotardi: Rainardus, Odo, Ansegisus, Beringerius Vaslinus, Giraldus Grossinus, qui pariter calumniabantur nobis supradi-
l.11-ctam aquam. His dedimus unum verrem, et guerpiverunt nobis illam calumniam. Sed postea, cum venissent in capitulum nostrum cum Chotardo
l.12 accipere beneficium, conquesti sunt de hoc quod Chotardus volebat habere sibi verrem. Hanc illorum querimoniam seda-
l.13-vit Chotardus, promittens quod bene conveniret de hoc inter se et illos. Et si inde injuriam eis faceretur, ipsi se de suis rebus vindicarent, nos vero
l.14 solutos et quietos ab omni calumnia clamarent. Itaque recepti sunt in orationibus nostris, guerpientes nobis omnem querelam, et quicquid
l.15 faciat eis Chotardus, non inde nos accusabunt. Hujus rei testes sunt: Tetbaldus de Rupibus, Alexander homo ejus, Wanilo de Balgentiaco, Ingelbertus Felio, Giraldus bucherius,
l.16 Ludovicus de Rupibus, Elinannus de Vetua, Algisus filius Fuconis, Girardus de Berneciaco, Berengerius Charons, Ulbertus filius Amalguini, Giraldus coquus, Gaufredus presbiter de sancto Spano.
l.17 Hoc peracto, discedentibus omnibus qui ad hanc convenientiam convenerant, rediit quidam juvenis in capitulum, Girardus filius Feriati,
l.18 dicens se esse de genere eorum qui calumniati fuerant, et libenter concederet convenientiam, si in societatem nostram reciperetur. Receptus ergo
l.19 in societatem nostram, concessit. Teste Gaufredo presbitero de Sancto Spano.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1442 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1442»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1442/. Date de mise à jour : 29/03/12.