Tours, AD Indre-et-Loire, H 269 n° 4

<< < / > >>

Numéro1436

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1037(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche423   mm

Hauteur à droite438   mm

Largeur en haut285   mm

Largeur en bas279   mm

AuteurEudes II, comte  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Eudes, comte de Blois, donne à Marmoutier le cours d'eau de Fontcher.

Texte

l.1 OMNES HOMINES QUI SE RATIONIS MUNERE CAETERIS ANIMALIBUS PREFERRI NOVERUNT
l.2 summo studio niti decet ne caelestia postponentes solisque terrenis dediti, ignaviȩ suae
l.3 merito comparentur pecoribus quae summus dispensator prona atque ventri oboedientia finxit,
l.4 unde et jaculo divinae exprobrationis feriantur, qua dicitur: homo cum in honore esset
l.5 non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis. Sed in rationis
l.6 verbisque salvatoris excitati dicentis: date et dabitur vobis demus nunc in presenti, ut sit quod nobis in fu-
l.7-tura remuneratione valeat recompensari. Qua salubri consideratione ego Odo comes sollicitatus,
l.8 disposui aliquid ex his quȩ temporaliter accepi pro animȩ meȩ patrisque mei ac matris conjugisque meae ac
l.9 filiorum meorum redemptione, per manus pauperum fideli debitori lege foenoris committere Deo, quod post tempus
l.10 in ȩterna retributione centena merear multiplicatione recipere. Quod ut probabilius fieri possit, illud
l.11 egregium pauperum genus elegi quod sub monachili habitu sua seque relinquens voluntariae subdidit paupertati.
l.12 Igitur fratribus his qui in Turonensi coenobio quod Majus Monasterium dicitur, Christo proposse sub abbate Alberto
l.13 famulantur, dono aquam Fontis Cari cum omni piscaria liberam et quietam, et ab omni contradictione vel
l.14 exactione sive consuetudine seu participatione cujusquam hominis sive liberi sive servi prorsus absolu-
l.15-tissimam, et excepto quodam vivario meo quod michi retineo non longe ab illa aqua sito, totum ex integro
l.16 quicquid illic habeo nichil inde aliquid alicui permittens, libenter illis concedo, pro deprecationem uxoris meȩ
l.17 Ermengardis, assensuque filiorum meorum Tetbaldi videlicet et Stephani. Cujus ego donationis cyro-
l.18-graphum ut firmum ratumque permaneat in perpetuum, manus propriae caractere corroboravi, conju-
l.19-gisque meae prenominatae filiorum quoque ac fidelium meorum manibus corroborandum tradidi, quorum
l.20 infra scripta sunt nomina. [colonne1] S. ODONIS comitis [croix]. S. [Tet]baldi filii ejus [croix]. S. [....]onis thesaurarii. S. Gervasii thesaurarii. S. Lancelini de Balgentiaco. [colonne2] S. ERMENGARDIS uxoris ejus [croix]. S. Stephani filii ejus [croix]. S. Gelduini de Salmuro. S. Warini prepositi. S. Dadonis de Sancto Aniano.

Notes

1

Bibliographie

GUYOTJEANNIN (Olivier), Un préambule de Marmoutier imité de Salluste au XIe siècle et ses antécédents, dans BEC, 138 (1980), p. 87-89.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1436 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1436»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1436/. Date de mise à jour : 29/03/12.