Tours, AD Indre-et-Loire, H 269 n° 1

<< < / > >>

Numéro1434

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date23/06/908(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Hauteur à droite557   mm

Largeur en haut245   mm

Largeur en bas258   mm

AuteurAmauri, chapitre  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Les chanoines de Marmoutier ayant réclamé à Robert, trésorier de Saint-Martin de Tours, un pré situé à Mercuriolus, celui-ci leur rendit le pré. Mais Amauri, portier de Saint-Martin, éleva une réclamation et revendiqua le pré en question pour la porterie ; un procès donna raison à Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] Notitia qualiter et quemadmodum venit potestas Sancti Martini Majoris
l.2 Monasterii, id est Erlaldus decanus et Dodo laevita atque precentor, causatores
l.3 et querelantes vice omnium fratrum quod domnus Rotbertus gregis beati Martini ex
l.4 basilica lȩvita ac thesaurarius et etiam prefati Majoris Monasterii cano-
l.5-nicus, extra eorum voluntatem teneret quoddam pratum ipsorum, situm in pago Turonico,
l.6 in loco qui dicitur Mercuriolus. Unde domnus Rotbertus, inquestis expetitis autem
l.7 diligenter investigatis et perquirens, invenit querelam fratrum Majoris Monasterii esse
l.8 verissimam. Et nichil exinde eos amplius laborare volens, sese exinde recredidit.
l.9 Et veniens ad locum accessionis cum Adalelmo ejusdem gregis jam decano et Dodone
l.10 diacono et Ingilgerio sacerdote coram ipsos ipsum pratum guarpivit, et quod illud
l.11 amplius non teneret coram omnibus professus est. Amalricus vero, legislator et rector
l.12 portariȩ basilicae Sancti Martini statim sic accidit quod domnus Rotbertus ipsum pratum
l.13 nec sibi faciaret nec fratribus contenderet ac illud ad opus portariȩ quam tenebat revo-
l.14-care voluit, sed contradicentibus idipsum statim in ipso prato fratribus misit Amal-
l.15-ricus fideles suos id est Guichardum et Erlonum atque Martinum qui ipsum pratum ad suum beneficium
l.16 quod de predicta portaria habebant adquirere volebant, ut per proprios suorum colonos rem diligen-
l.17-ter inquirerent et viderent ne fratribus pratum injuste auferrent. Qui discutientes propri-
l.18-os colonos, neminem invenerunt qui exinde neque ad juditium, neque ad sacramentum exire auderent,
l.19 quia omnes sciebant querelam fratrum esse justissimam. Prefatus vero Adelelmus prescripti Majo-
l.20-ris Monasterii sacerdos ac decanus, sed et Dodo diaconus atque Ingelgerius presbiter qui hanc
l.21 rationem primi, vice fratrum, deduxerant, venerunt VIIII kalendas julii Turonis civitatem supra murum
l.22 ex parte Ligeris ad placitum quod exinde coram domno Tetbaldo vicecomite, Gualterio quoque
l.23 et Fulcrado atque Corvone vasallis dominicis et prescriptis utriusque ordinis, omnibus juris acce-
l.24-perant. Ubi etiam affuit domnus Petrus, prefati monasterii ȩdituus cum aliis fratribus ha-
l.25-bentes illic, ex propria ipsorum colonia, legittimos et idoneos atque verissimos testes, videlicet
l.26 Rainfredum qui illis temporibus major erat quando illud pratum, per juditium Dei, ad opus sancti Mar-
l.27-tini Majoris Monasterii jam probatum fuerat, Adalherium quoque et Giraldum Rotbertum etiam
l.28 nunc majorem et Adalgisum qui illo tempore Dei juditium exinde portaverat, qui iterum omnes
l.29 et Dei juditium portare parati erant et sacramentum exsolvere. Quod cernentes prescripti fide-
l.30-les Amalrici, supra primum Dei juditium alterum juditium neque sacramentum recipere ausi
l.31 fuerunt; sed prefatam querelam et judicium atque sacramentum et etiam ipsum pratum in eodem loco
l.32 et placito, coram omnibus guarpiverunt. Unde necesse fuit fratribus ut ex tali deffinitione
l.33 notitiam acciperent ne rursus ex tali repetitione quaterentur, quam et statim per votum omnium
l.34 illis fieri et affirmare jusserunt. His presentibus actum presentibus actum fuit :
l.35 [chrisme] ROTBERTUS [Sancti Martini basilice decanus et custos indigne] canonicus [subscripsit].
l.36 TETBALDUS vicecomes [firmavit]. GUALTERIUS [firmavit]. EBULO vicarius [firmavit].
l.37 ERLALDUS DECANUS [subscripsit]. DODO LEVITA [subscripsit]. FULCRADUS [firmavit].
l.38 Ingelgerus [sacerdos subscripsit]. CORVO VASALLUS PROBATUS [firmavit].
l.39 Adelelmus [sacerdos subscripsit]. Amalricus [legis] lator qui exinde se recredidit [firmavit].
l.40 Guichardus [firmavit]. Herlenus [firmavit]. MARTINUS [firmavit].
l.41 DATA VIIII KALENDAS JULII, ANNO DOMINI DCCCCVIII, REGNANTE KAROLO REGE.
l.42 [Ego] GAUZLINUS [gregis beati Martini sacerdos ac scholarum magister,
l.43 scripsi et subscripsi].

Bibliographie

CARTIER (Etienne), Mélanges historiques, Tours, 1842, p. 4-11.

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 16-17, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1434 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1434»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1434/. Date de mise à jour : 29/03/12.