Tours, AD Indre-et-Loire, H 202

<< < / > >>

Numéro1431

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1113(fiabilité :texte)

LieuAmiens(lat :in capitulo Sanct? Mari?)

DiocèseAmiens

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche625   mm

Hauteur à droite627   mm

Largeur en haut348   mm

Largeur en bas350   mm

AuteurGeoffroi, évêque d'AMIENS

BénéficiaireSaint-Denis d'Amiens, prieuré de Marmoutier

Regeste

Geoffroi, évêque d'Amiens, confirme les droits et possessions du prieuré Saint-Denis des Prés.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. AMHN.
l.2 Godefridus gratia Dei Ambianensis episcopus omnibus catholicȩ ecclesiȩ fratribus et filiis presentibus et futuris, salutis et pacis interminabilem jocunditatem. Necessarium ducimus fratres in Domino dilectissimi nos qui
l.3 gratuita Dei benignitate, in ecclesia pastoralis curȩ offitio fungimur, studiosa sollicitudine, animo quoque indesinenter vigilante super dominici gregis ovile quod nobis a Domino creditum est, offitiosissime intendere atque
l.4 pro juribus nobis a Deo patre collatis, speculatoris ipsius actiones inmitari qui super specula jugiter stans die ac nocte nequaquam dormitat, in ȩternum quia non dormiet populum quem peculiarem sibi ex omnibus elegit,
l.5 conservando ac protegendo familiȩ Israel. Super muros nempe hujus terrestris Hierusalem quȩ in valle lacrimarum primi parentis culpa posita, servit cum filiis suis custodes constituimur, ejus culturam regimen,
l.6 tutelam jugemque observantiam, ordinis nostri ratione profitemur. Proinde omni tempore ab hostili incursu sibi debemus providere indefessaque vigilantia precavere, ne repentinis perversorum oppressa injuriis
l.7 substantiolas ad usus sibi necessarios a fidelibus delegatas, negligentiȩ nostrȩ torpore amittat. Consueverunt siquidem ex cupiditatibus hominum perfidorum rapinas magis quam largitatem diligentium trabelȩ et
l.8 quȩ non expediunt pacis inquietationes pullulari, dampna quoque atque exterminia propagari. Quȩ omnia si minus cauta providentia minime preventa non resecantur, portio ȩcclesiastica plurimorum utilitatibus
l.9 destinata distrahitur, ex qua quidem distractione plurima secuntur, sicut diximus incommoda, plurima exoriuntur provisoribus dispensatoribusque pericula. Memoriaque eorum qui aut perfectionis voto, aut pro peccato
l.10 redimendo, res suas ȩcclesiis contulerunt, apud nos derelinquitur, quique eas distribuere indigentibus fideliter poterant, offitio, coronaque fidelium dispensatorum privantur, in facultatibus enim ȩcclesiasticis exi-
l.11-stunt pauperum patrimonia, militantibus Christo stipendia debita, peregrinorum et hospitum susceptacula, basilicarum labentium reparatio, captivorum quoque redemptio, compeditorumque solutio
l.12 quȩ omnia si adnichilantur, magna necessitatem patientibus solatia subtrahuntur. Consequens est itaque karissimi, ut propter miseriam inopum devitandam, propter gemitum pauperum supprimendum, propter
l.13 religionem defendendam, propter nostri loci professionem adimplendam, exurgamus, et adversus nefarios ȩcclesiasticarum possessionum pervasores gladium usque ad animam pervenientem exeramus. Erit
l.14 enim Deo gratum, cunctisque boni amatoribus acceptum, cum nos senserint studiose precavere ne ȩcclesia defraudetur suo jure. Quare agite fratres nobiscum in procinctu castrorum Dei hodie
l.15 convocati, scuto fidei quo possimus omnia tela nequissimi ignea extinguere, obarmemur, galeaque salutis protecti gladio spirituali accingamur; firmique muniminis decretum in perpetuum duraturum
l.16 concordi conscriptione sanctiamus possessionibus omnibus monasterii beati martiris Dyonisii in prato Ambianensis suburbii ab Ingutione divini pro se amoris et gratiȩ pleno sacerdote ȩdifi-
l.17-cati, et religiosis fratribus Majoris Monasterii ab antecessoribus nostris concessi. Hodie ergo predicto monasterio privilegium confirmantes excommunicamus, et anathemate indissolubili percutimus illos omnes
l.18 qui invadere, lacerare, separare, jurique suo assignare presumpserint prȩdia, possessiones, hospites, pecora, aurum, argentum, gemmas, vel quȩlibet alia mobilia, vel inmobilia, ad victum
l.19 vel ornatum predicti monasterii pertinentia, et universaliter cuncta donaria quȩ devotione fidelium ei jam accesserunt, quȩque in futurum aditienda sunt, altare scilicet quod jam eis
l.20 accessit, omnesque ejus oblationes, ecclesiaque omnis predicti martiris, sepulturaque universa, et quȩcumque plantaverunt vel ȩdificaverunt, decima quoque pecorum suorum atque lanȩ sub hujus privilegii consi-
l.21-gnatione quieta existant, libera quoque atque in perpetuum absoluta ab omni redditu, excepto quod ȩcclesiȩ egregii confessoris Nicholai quoque anno in sua sollempnitate persolvent
l.22 duos cereos duodecim denariorum, et tantum thuris, quod suffitiat in die festi. Fratribus quoque in predicti confessoris ȩcclesia degentibus karitatis vinculo sic innectuntur, ut in funebribus
l.23 offitiis cum candelis clerici cum monachis, monachique cum clericis presententur. Animas fratrum defunctorum, Deo mutuo commendent, trigintaque diebus pro invicem missas decantent.
l.24 Anniversarium quoque domni Drogonis Tharaonensis episcopi celebrent. Altare quoque Durtii, et atrium, et septem curtilli, et omnes redditus, et consuetudines eorum, altare de Sarton,
l.25 et atrium, altare sancti Gratiani, et atrium, tertia pars altaris de Curcellis, tertia pars altaris de Cassanicurte, et appositio sacerdotis, altare de Wlpi, et atrium, et dimidia pars
l.26 alodiorum, camporum, et nemoris, et advocatoriȩ, altare de Septemvilla, et atrium, et omnis decima, altare de Cuntai, et atrium, altare de Chedrisicco, tertia pars duarum partium
l.27 altaris de Placi, et tres hospites et dimidius, et dimidia pars decimȩ casȩ ȩcclesiȩ Rohoredi, et omnis decima casȩ ȩcclesiȩ Ulmastri, et unus curtillus et viridiarium, tres campi,
l.28 et tres hospites in Senercurte, terra de Magno Campo, dimidium terrarum Alberti, quȩ adjacent civitati Ambianis ex parte predictȩ ȩcclesiȩ et V solidi Xque capones de
l.29 hospitibus ejusdem Alberti, quinque solidi et VI denarii, et XII capones, de elemosina Wermundi vicedomini, et quaque ebdomada tres bigatȩ lignorum de elemosina Haimo-
l.30-nis de Chiedriu in nemore Fragileti, et una quadrigata in nemore Dounvillȩ, de elemosina Ermecinis, et filiȩ ejus Emmelinȩ, et in eadem villa duo curtilli, hospites quoque
l.31 quos in urbe nostra habent, et extra urbem, Allagisterium quoque secundi molendini [...?...] episcopali curia ex istis, altare quoque Dounville et atrium et dimidia pars deci-32/-ma casȩ ecclesiae. Gavulum quoque ejusdem villae quae [...?...] juris Roriconis episcopi [et] successorum ejus.
l.33 [chrisme] Signum Godefridi episcopi.
l.34 Signum Fulconis archidiaconi. Signum Ingelranni archidiaconi. Signum Rogeri decani. Signum Warini tesaurarii. Signum Radulfi cancellarii. Signum Balduini sacerdotis. Signum Radulfi sacerdotis.
l.35 Signum Willelmi diaconi. Signum Adsonis diaconi. Signum Roberti subdiaconi. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Symonis canonici. Signum Balduini canonici. Signum canonicorum ȩcclesiȩ sancti Nicholai:
l.36 Milonis sacerdotis, Walteri diaconi, Rogeri subdiaconi, Roberti et Arnulfi accolitorum. [chrisme].
l.37 Confirmata est hec kartha anno Verbi incarnati MCXIII, indictione VIIta, in capitulo sanctȩ Mariȩ, VIto anno regni Ludovici regis Ximo anno episcopatus domni
l.38 Godefridi episcopi. Feliciter. AMHEN.
l.39 [sceau].

Bibliographie

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 162 (Ivo Carnotensis), Paris 1855, col. 744.

MORELLE (Laurent), Un "grégorien" au miroir de ses chartes: Geoffroy, évêque d'Amiens : 1104-1115, in A propos des actes d'évêques : Hommage à Lucie Fossier, Nancy, PUN, 1991, p. 177-218 (Actes des évêques de France), p. 217, n° L 48.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1431 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1431»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1431/. Date de mise à jour : 29/03/12.