Tours, AD Indre-et-Loire, H 201 n° 1

<< < / > >>

Numéro1424

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1064(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche373   mm

Hauteur à droite379   mm

Largeur en haut364   mm

Largeur en bas370   mm

AuteurGuillaume II le Bâtard, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Guillaume, comte des Normands, donne à l'abbaye de Marmoutier dix manses de la terre de Luot.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnibus hoc notum fieri volumus qui futuris id sunt audituri temporibus quod ego Guillelmus gratia Dei Normannorum comes, pro
l.2 remedio anime meae parentumque meorum patris maxime et matris meȩ, necnon etiam uxoris meȩ heredumque meorum, concedo
l.3 jure perpetuo Deo et sancto Martino, monachis scilicet qui apud Majus Monasterium sub Alberto abbate Deo deserviunt, terram
l.4 quandam in loco qui dicitur Luotus sitam, ita quietam et liberam et ab omni extraneorum calumnia pacatam, sicut eam
l.5 teneo a patre meo et avis et proavis michi relictam. Habentur autem X mansure in illa terra, quae his est limitibus terminata.
l.6 Ex una parte est callis tritus qui ducit ab Abrincas civitate in Normanniam interiorem, ex altera quidam rivus quem etiam
l.7 ad molendinum faciendum eis concedo. Caetera omnis terra de Luoto mea est, et de parte qua dixi, decem mansuras illis tribui,
l.8 videlicet monachis qui in monasterio supradicto Dei servitio militaturi sunt, sub presentia testium quorum inferius subscrip-
l.9-ta sunt nomina. Quicumque vero elemosinam hanc vel meis vel heredum meorum temporibus subtrahere sancto Martino voluerit,
l.10 et ipse excommunicetur, et nullum habeat ejus conatus effectum, ut dum stabilis fuerit elemosina mea, perpetua
l.11 etiam fiat in monasterio illo memoria mea. [colonne1] S. Willelmi comitis. S. Nielli vicecomitis. S. Mainonis de Filgeriis. S. Richardi filii Torestini. S. Rogerii de Montegomerici. S. Radulfi Toxonis. S. Giraldi siniscalchi. S. Rotberti filii Gerogii. S. Hugonis Brittonis. S. Tetbaldi filii Bernerii. [colonne2] [croix].

Notes

1

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 350-351, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1424 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1424»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1424/. Date de mise à jour : 29/03/12.