Tours, AD Indre-et-Loire, H 200 n° 3

<< < / > >>

Numéro1423

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date980(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche231   mm

Hauteur à droite219   mm

Largeur en haut182   mm

Largeur en bas173   mm

AuteurUdon doyen, Hardouin archevêque de Tours, chapitre  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS, et trésorier

BénéficiaireRenaud, diacre  de  MARMOUTIER

Regeste

Udon, doyen de Saint-Martin de Tours, et le chapitre donnent en précaire au diacre Renaud une terre relevant de la mense des moines, située dans la villa Cansiaco, au pagus de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] In nomine Domini summi salvatoris, nos quidem fratres gregis incliti
l.2 confessoris Christi beati Martini Majoris Monasterii videlicet Huddo decanus,
l.3 Arduinus thesaurarius idemque archiepiscopus, Ascelinus prepositus ceterique
l.4 alii, notum immo et percognitum fore volumus cunctis sanctae Dei ecclesiae fidelibus,
l.5 quoniam deprecatus est nos quidam diaconus, nostrae congregationis canonicus, no-
l.6-mine Rainaldus, uti ex rebus mensae fratrum pertinentibus scilicet inter terram
l.7 et vineam aripennum I et medium, sub institutione census annuatim reddendum
l.8 per hujus nostrae auctoritatis testamentum concederemus. Cujus deprecationem benigne
l.9 recipientes concessimus ei predictam terram sitam in pago Turonico, ex potestate
l.10 Sancti Martini Majoris Monasterii, in villa Cansiaco. Terminatur ab una parte, terra
l.11 quam tenet Isaac, et de aliis duabus partibus, terra ex ipsa potestate, quarta
l.12 vero fronte, via publica. Infra istas terminationes totum et ad integrum
l.13 memorato Rainaldo pleniter concessimus, ut habeat licentiam possidendi,
l.14 vendendi, donandi vel quicquid melius elegerit faciendi. Studeat etiam
l.15 exinde annis singulis ad missam sancti Martini autumpnalem solvere censum
l.16 denariorum VI, et ei amplius non requiratur. Et si de eodem censu tardus aut neglegens
l.17 repertus fuerit, id ipsum ei liceat emendare, et quod tenuerit non ideo cogatur amittere.
l.18 Ergo ut hujus manusfirmae indiculum a nobis certius credatur esse factum et a suc-
l.19-cessoribus nostris inviolabiliter conservetur, manibus propriis ipsum tangendo firmavimus
l.20 adque corroboravimus.
l.21 Huddo decanus [firmavit atque subscripsit]. ARDUINUS [archidiaconus idemque archiepiscopus firmavit atque subscripsit].
l.22 Ascelinus [canonicus atque] prepositus [subscripsit]. P[...?...]s [precentor atque sacerdos subscripsit].
l.23 [...?...] Constanti[.....?... diaconus.
l.24 ...?...] Rotbertus [...?...
l.25 ...?...].

Notes

1

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 24-26, n° 10.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1423 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1423»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1423/. Date de mise à jour : 29/03/12.