Tours, AD Indre-et-Loire, H 200 n° 2

<< < / > >>

Numéro1422

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/04/969(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Hauteur à droite430   mm

Largeur en haut171   mm

Largeur en bas169   mm

AuteurHugues, duc des FRANCS

BénéficiairePrêtre Otbert

Regeste

Hugues, duc des Francs, répondant à la demande de son vassal Haymon, donne au prêtre Otbert et à sa mère Hildetrude une vigne de trois arpents située sur la porterie de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen] In nomine summi salvatoris Dei, Hugo, divina ordinante clementia
l.2 Francorum dux. Notum immo et percognitum fore cupimus cunctis
l.3 sanctae Dei ecclesiae fidelibus presentibus scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris,
l.4 quoniam deprecatus est nos quidam vasallus ac fidelis noster nomine Haimo uti
l.5 ex rebus portarie Sancti Martini Majoris Monasterii, quam ipse per nostrae largi-
l.6-tionis donum tenere videtur, aliquid de vinea, hoc est aripennos III et medium,
l.7 cuidam presbitero nomine Otberto et matri suae Hildetrudi, per hujus nostrae auctorita-
l.8-tis testamentum concederemus. Cujus fidelis nostri Haimonis deprecationem benigne
l.9 recipientes concessimus memorato Otberto et matri suae prescriptos aripennos de vinea
l.10 sitos in pago Turonico, ad portum Ligeris alveum, prope ecclesiam Sancti Symphoriani in latere
l.11 montis qui vocatur Altionus. Terminatur ab una parte, terra sancti Martini, et de altera parte,
l.12 similiter sancti Martini. Ex tertia parte, terra de ipsa potestate, quarta vero parte, via publica.
l.13 Infra has omnes terminationes totum et ad integrum eis prefatam vineam et
l.14 terram concedimus ut habeant licentiam desuper aedificandi, plantandi
l.15 vel quodcumque melius elegerint emeliorandi. Et studeant exinde annis
l.16 singulis reddere, missa scilicet sancti Martini quae celebratur III idus novembris, partibus
l.17 Haymonis sive successoribus suis censum denariorum XIIII, et eis amplius non requiratur, sed
l.18 sub tali censu libere ac quiete teneant et possideant. Habeant etiam licentiam, si eis
l.19 in vita sua necessitas extiterit, dandi, vendendi et post mortem sub prefixo censu
l.20 cuicumque voluerint dimittendi. Ut autem haec manusfirma pleniorem obtineat
l.21 firmitatem manu propria eam sub signo sanctae crucis firmavi
l.22 manibusque fidelium nostrorum utriusque ordinis adfirmare rogavi [Ecce crux quam fecit Haimo] [croix].
l.23 Signum sanctae crucis domni Hugonis. Signum Haymonis [qui fieri deprecatus est].
l.24 Godefredus [levita] atque decanus tangendo [firmavit]. Arduinus [archiepiscopus] subscripsit.
l.25 Constantius [diaconus atque prepositus subscripsit]. Arnulfus [sacerdos subscripsit]. Gualterus [presbyter subscripsit. Benedictus presbyter subscripsit]
l.26 Hildoardus [sacerdos subscripsit]. Item itemque Arnulfi [diaconi subscripserunt]. Rainaldus atque iterum
l.27 Rainaldus [diaconi subscripserunt]. Rotbertus [presbyter subscripsit. Martinus diaconus subscripsit]. Gauzcelinus [clericus subscripsit].
l.28 Haymardus [diaconus subscripsit]. Adelelmus [subscripsit]. Guido [Britannicus clericus subscripsit].
l.29 Gisloen episcopus Brittanorum [subscripsit atque firmavit].
l.30 Data est [autem] haec auctoritas IIII idus
l.31 aprilis, anno XV regnante
l.32 Hlothario rege. [colonne1] Ecce crucem quam fecit Tetbaldus comes [croix]. Ecce crucem [croix] Oddonis filii sui.
l.33 [Ego enim] HINGMARUS, [gregis sancti Martini] licet [indigne
l.34 sacerdos, rogatus scripsi et subscripsi].

Notes

1

Bibliographie

JUSSELIN (Maurice), Un acte d'Hugues, duc des Francs, et ses souscriptions en notes tironiennes (10 avril 970), in Le Moyen Age, 2e série, t. 24 (1922), p. 146-147.

BARTHELEMY (D.), Avant une réforme : accensement d'une vigne de Marmoutier, in Autour de Gerbert d'Aurillac : le pape de l'an mil. Album de documents commentés, Paris, 1996 (Matériaux pour l'histoire publiés par l'Ecole des Chartes, 1), p. 194-199, n° 29.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1422 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1422»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1422/. Date de mise à jour : 29/03/12.