Tours, AD Indre-et-Loire, H 200 n° 1

<< < / > >>

Numéro1421

Fiabilité de l'actedouteux

Genrenotice

Date11/11/912(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche627   mm

Hauteur à droite631   mm

Largeur en haut333   mm

Largeur en bas330   mm

AuteurRobert, comte  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Robert, comte et abbé, confirme l'indépendance de l'abbaye de Marmoutier à l'égard de l'archevêque de Tours.

Texte

l.1 [chrisme] ANNO INCARNATIONIS DOMINICAE DCCCCXII, cum Turonorum regio Nortmannorum sedula
l.2 oppressione pene tota deficeret, et domnus Rotbertus, Sancti Martini qui dicitur ex basilica atque ejusdem Beati
l.3 Martini Majoris scilicet Monasterii gloriosus abba necnon et comes, propter diversa regnorum Franciȩ
l.4 atque Neustriȩ negotia quibus a rege prepositus erat, ab urbe Turonica fere per biennium defuisset, domnus
l.5 Erbernus, ejusdem sanctae metropolis Turonicae archiepiscopus, Nortmannorum metu cum prefatorum Sancti Martini
l.6 monasteriorum gregibus intra eandem civitatem et ipse reclausus, ad fracturam episcopii sui aliquatenus
l.7 sublevandam et aucmentandam, cogitavit cum prelibato principe domno Rotberto prefatam Beati Martini Majoris
l.8 Monasterii abbatiam suis oblatis muneribus sibi adquirere et postmodum ipso adminiculante re-
l.9-gali preceptione futuris temporibus perenniter mansuram suȩ ecclesiae subjugare, et simul directis propriis in Franciam
l.10 missis quod diximus aut offerens aut promittens quod cogitavit expetiit. Domnus autem trimarchio Rotbertus
l.11 gloriam et dignitatem suae Majoris scilicet Monasterii abbatiae tunc minime reminiscens, sed fracturam domni
l.12 archiepiscopi pia mente compatiens, dulcibus insuper legatorum linitus alloquiis, arbitrabatur enim quod idem domnus archiepiscopus
l.13 ut multi testabantur cito deficeret, facturum se id forte promisit. Cumque legatorum relatu domnus archiepiscopus
l.14 parumper ab infirmitate convalescens esset hilarior et eandem abbatiam cum monasterio revocaturum se esse jacti-
l.15-taret, grex ejusdem monasterii stupefactus ac mente confusus ex tam inaudita hactenus ratione, cogita-
l.16-re coepit ac dicere quomodo fieri posset ut tanta et tam longa regalis potestas et specialis semper domni Martini
l.17 gloria ex priscis et ex suis etiam ipsis temporibus qui dum adviveret proprium ibi abbatem esse constituit nomine
l.18 Walbertum, qui nunc ibidem humatus quiescit, ab imperatoribus et regibus hucusque inviolabilis conservata, modernis
l.19 temporibus alicujus dominio nisi regio sicut semper aut abbati proprio subderetur. Aiebant enim: Habemus namque
l.20 non minima imperatorum et regum precepta necnon et apostolicorum per plurima privilegia quibus hic noster
l.21 locus pro veneratione pii patris nostri domni Martini qui eum fundavit, specialem obtinet dignitatem et gloriam et numquam
l.22 ab aliquo regum nisi aut regi aut proprio abbati Sancti Martini subjectus fuit, qualiter etiam ab omni presulum est dominio
l.23 nisi quantum inordinandis canonicis necessitas cogit ȩcclesiȩ sequestratus, cum quibus ne id fiat sitis defendere possumus.
l.24 Una igitur mente atque decreto venit idem grex statim ad eundem domnum archiepiscopum illique haec omnia retulerunt.
l.25 Qui ut haec animadvertit semetipsum exinde castigans per legatos prius suos et postmodum per se ipsum cum Adalelmo
l.26 ejusdem loci decano et cum Rotberto aedituo ac reliquis fratribus Aurelianis civitatem, ubi domnus Rotbertus gloriosus abba
l.27 erat, venit, quantumque potuit ipsius loci auctoritates et ipse defendit, semperque ut inviolabiles easdem manere
l.28 permitteret eundem domnum Rotbertum gloriosum principem et abbatem deprecatus est. Qui ut haec audivit, maximo
l.29 exhilaratus gaudio cum eodem domno archiepiscopo et cum aliis regni principibus devotissime statuit et statuendo firma-
l.30-vit, quatinus nec ipse nec ullus successorum suorum abbatum hanc abbatiam Majoris Monasterii nec ipsum monasterium
l.31 in alicujus dominium nisi in suum proprium ullatenus umquam devenire permitteret, ne honor et gloria tanti patris quae
l.32 semper crescit in cȩlis aliquatinus minorari videretur in terris, a tantis hactenus semper inviolabiliter conservata
l.33 regibus, patribus atque principibus. Quod cum omnes pro Dei ac sancti Martini amore id justum fore judicarent et futuris tempo-
l.34-ribus ita permanendum hoc scripto firmarent, deprecati sunt pariter eundem domnum Rotbertum gloriosum principem ut extra
l.35 sancta et salubri diffinitione regale eis preceptum et insuper novum adquireret privilegium. Quod et ipse misericordia plenus
l.36 et fide se mox ut potuisset facturum coram omnibus votive etiam et sub testificatione promisit. His presentibus actum fuit.
l.37 [croix] SIGNUM SANCTȨ CRUCIS DOMNI ROTBERTI, GLORIOSI PRINCIPIS ET ABBATIS,
l.38 QUI HANC AUCTORITATEM FIERI ET FIRMARE ROGAVIT.
l.39 ERBERNUS, misericordia Dei archiepiscopus, huic auctoritati subscripsi.
l.40 [chrisme] EGO ANSELMUS, AURELIANENSIS ȨCCLESIȨ EPISCOPUS, HUIC AUCTORITATI SUBSCRIBERE JUSSI MEO NOMINE.
l.41 [croix] Isaias Namnetensium episcopus subscripsi.
l.42 Data est autem hujus decreti et diffinitionis auctoritas IIItio idus novembris, in civitate Turonis,
l.43 anno XVmo regnante domno Karolo glorioso et pacifico rege.
l.44 Ego Archanaldus, gregis ex basilica ejusdem sancti Martini levita et scholȩ primus, a prescripto domno
l.45 Rotberto abbate et comite et cȩteris omnibus supradictis rogatus scripsi et subscripsi. [colonne1] Signum domni Guazlini comitis. Signum domni Ervei comitis. Signum domni Guazberti comitis. Signum domni Fulconis.

Notes

1

Bibliographie

DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Robert Ier et de Raoul, Paris, Imprimerie Nationale, 1978 (Chartes et diplômes), p. 181-186, n° 47.

GUYOTJEANNIN (Olivier), Une interpolation datant des alentours de l'an mil et provenant de Marmoutier d’une notice perdue de 912, in Francia, 13(1985), p.680-686, p. 680-686.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1421 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1421»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1421/. Date de mise à jour : 29/03/12.