Tours, AD Indre-et-Loire, H 75

<< < / > >>

Numéro1419

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date30/04/1006(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche745   mm

Hauteur à droite735   mm

Largeur en haut495   mm

Largeur en bas485   mm

AuteurRobert II, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  CORMERY

Regeste

Robert, roi de France, notifie que le comte Foulques (Nerra), sur la requête de l'abbé Thibaud, lui a demandé de confirmer l'engagement qu'il avait pris à l'égard de l'abbaye de Cormery, afin que ses nouveaux châteaux de Montbazon et Mirebeau ne lui causent aucun tort. Le roi interdit à toute personne relevant tant de ces châteaux que de tous les autres que possède le comte d'établir aucun nouvel usage ou coutume aux dépens du monastère.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI ROTBERTUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA FRANCORUM REX. SI SERVORUM DEI EORUMQUE MAXIME QUI SUA OMNIA RELINQUENTES CHRISTUM SEQUI NOSCUNTUR CURAM
l.2 gerimus et ad divinȩ potentiae in locis Deo dicatis verius serviendum auxilium porrigimus. Id nobis procul dubio et ad mortalem vitam prospere deducendam et ad aeternam feliciter obtinendam commodum
l.3 provenire confidimus. Idcirco notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et precipue totius regni nostri primoribus quia adiit regiam culminis nostri monarchiam Fulco comes pro commodis
l.4 et profectibus nostra auctoritate stabiliendis et roborandis cujusdam coenobii nomine Cormarici in honore Dei omnipotentis et sancti Pauli apostoli
l.5 constructi. Ipse namque Fulco comes construxit suo tempore in comitatu Turonico castellum quoddam quod vocatur Mons Baronis in terra ipsius coenobii. Et alterum con-
l.6-struxit castellum in comitatu Pictavo quod vocatur Mirebellum terrȩ ipsius coenobii proximum. Verentes itaque monachi jamdicti coenobii ne eadem castella
l.7 in futurum sibi vel suis rebus nociva et infesta existant, adiit nobilis et religiosus abbas ipsius loci nomine Tetbaldus cum suis monachis
l.8 prefatum comitem Fulconem ut vi sua atque potentia quantum posset providere et prohibere curaret ne eadem castella jamdicto coenobio
l.9 nec ullis rebus suis umquam volenta forent. Deinde suggesserunt jamdictus abbas et sui monachi ipsi comiti Fulconi nostram adire
l.10 excellentiam regiam ut quod [....] precibus exigebant ipse a nostra serenitate efflagitaret scripto et precepto nostrȩ auctoritatis ratum ac
l.11 stabile in perpetuum confirmare. Item vero Fulco comes jamdicto abbati et suis monachis utpote maxime religiosis m[...]mo devinctus amore, quin potius pro
l.12 remedio et salute animȩ suae, istius modi eorum precibus obtemperando et consulendo promisit se semper presto esse et paratum fore. Ideoque adiit
l.13 magnificentiam nostram, et haec quae hactenus depromimus sollicite studuit nostris intimare auribus. Nos vero [ips]ius comitis Fulconis suggestioni
l.14 utpote nobis fidelissimi libenter et efficaciter assentientes, immo ut gratiam Dei omnipotentis ampliorem mereamur et stabilitate ac pace diutina
l.15 nostri regni laetemur. Interdicimus et prohibemus per hoc scriptum et praeceptum nostrae auctoritatis, ut nemo umquam sit nec militaris quisquam nec
l.16 quispiam homo nec quȩlibet persona de ipsis duobus castellis supranominatis nec de cunctis aliis castellis quae sunt [....]is ipsius comitis Fulconis
l.17 existat qui ullum contrarium usum neque consuetudinem nec violentiam nec dominatum inrogare audeat nec presumat jamdicto coenobio Sancti Pauli apostoli
l.18 nec ullis rebus ipsius coenobii, nisi sicut temporibus antecessorum nostrorum regum actum est Hlotharii videlicet Francorum regis et genitoris nostri Hugonis
l.19 itidem Francorum regis et temporibus siquidem Fulconis et Gauzfredi comitum avi et patris sepefati comitis Fulconis. Statuentes autem prȩcipimus
l.20 vehementerque interminamus ac monemus ut nullus umquam succedentium hominum cujuscumque potestatis vel conditionis existat qui hoc nostrae auctorita-
l.21-tis statutum in aliquo violare audeat nec praesumat ne impietas ejus ac superba temeritas pȩnas ultrices CHRISTO judice luat.
l.22 Atque ut haec nostri statuti et pr[.... auc]toritas firmum inviolabil[..]que obtineat vigorem manu propria subter eam firma-
l.23-vimus et anulo nostro assignari jussimus.
l.24 SIGNUM ROTBERTI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.25 Gotfridus monachus scripsit ad vicem Franconis [......] cancellarii et ipse Franco manu propria subscripsit [subscripsit].
l.26 [sceau].

Bibliographie

NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 31-32, n° 25.

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 35-36, n° 25.

BOURASSE, Cartulaire de Cormery, Tours, 1861, Mémoires de la Société archéologique de Touraine, t. 12, n° 31.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1419 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1419»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1419/. Date de mise à jour : 29/03/12.