Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 69

<< < / > >>

Numéro1417

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date25/12/1089(fiabilité :texte)

LieuChevreuse(lat :Carose in claustro Sancti Saturnini)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche707   mm

Hauteur à droite696   mm

Largeur en haut520   mm

Largeur en bas533   mm

AuteurGui Ier  de  MONTHLERY

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Gui [Ier de Monthléry] donne les églises de Chevreuse au monastère de Bourgueil.

Fac-similé

Texte

l.1 [...] tabernaculum [...] munera [...]
l.2 [...]que aedificio non solum ei [...]dem [...]nacionis circumcisos sed etiam rege[...] necessaria ministranda audivimus desudasse. Sed preter missis [...]
l.3 in quibus illi vetustiores tam devoti tam benigne, tam obnixe subumbra [...]boraverunt ad christianȩ religionis venerandos cultores reducimur,
l.4 quali benivolentia quantoque studio ȩcclesiam Dei patres nostri per orbem dispersam con[...]unt utriusque professionis ordo laicalis scilicet tam clericali ante oculos
l.5 quotidie habemus. Quȩ eorum preclara facinora temporis istius nonnulli catholicorum revolventes partim exemplo partim verbo fidelium excitati prout tempus
l.6 permittit decorem domus Dei et locum habitationis gloriȩ ejus diligentes, ipsam eandem ȩcclesiam muneribus honorare satagunt suisque ministris necessaria suggerunt.
l.7 Ex quibus antecessorum simulque coetaneorum meorum manifesti prelibationibus, ego Wido provocatus Hodierna dilectissima conjuge mea cum ambobus
l.8 filiis meis Milone videlicet ac Widone concedente quatinus peccaminibus in[...8...] et patris et matris meȩ cicatricibus aliquod medicaminis initium
l.9 adhiberent, Burguliensi monasterio in honore principis apostolorum b[eati Petri] constructo monachisque inibi Deo militantibus ȩcclesias de Carosa
l.10 cum omni decoratu et dominatu ac insuper omnibus quȩ ad ipsas adtineb[... tri]bus decimis molendino cum ceteris utilitatibus condonavi.
l.11 Divisi autem eis terram ad officinas suas et ad claustrum eis necessarium [...si]mulque concessi, quod si quis alicujus flagi[...]eus vel vincula cujuslibet
l.12 carceris etiam mei evasus, intra officinas vel eorum claustrum refugium quesierit pos[...]a eorum clausulas fugerit, nullus ei oppressionem aliquam inferre presumat.
l.13 Si quis vero de hominibus meis aliquid de suis rebus condonaverit, perpetualiter [...8...] eisdem monachis, tali videlicet tenore ut homines meos non perdam.
l.14 Ut autem quietius vivere potuissent, nullum intra eorum clausulas justitiam, nisi eosdem monachos habere permisi. Decima de meo vino quod in cellarium
l.15 de Carosa veniet, ipsis concedo. Piscaturam quoque in fluviolo qui Carose adj[acet]. Decimam de furno meo dominico. Hec donatio facta est Philippo regnante,
l.16 Raimundo Burgulii abbate, Widone autem facto monacho, Raimundo abbate [...]to, Widoni filius suus Milo successor Raimundo Baldricus. Venit autem
l.17 Baldricus abbas Carosam, Milo quoque adfuit. Placuit autem utrumque [...] coram optimatibus suis recitaretur et testimonio subscriptorum corrobora-
l.18-retur, cui corroborationi interfuerunt duo Milonis filii, Wido et Tetb[aldus ...] patris collaudantes, et manu sua favorem annui subnotantes.
l.19 Signum Milonis patris [croix]. Signum W[idonis filii e]jus [croix]. Signum Tetbaldi filii ejus [croix].
l.20 Testes sunt hi: Hugo Rufus, Walcherius frater ejus, Goslanus nepos eorum, Walterius castellanus, Warinus Georz, Hugo Piel, Simon filius Walcherii, Wido filius Herberti, Willelmus Bocart,
l.21 Rotbertus prepositus, Albertus major, Malbertus de Valle, Warinus viator, Tetbaldus, Rotbertus Malus Clericus, Nivardus frater ejus, Rainfredus.
l.22 De monachis hii adfuerunt: abbas Stephanus, Walterius, item Walterius, Jordanus, [..]raldus, Burcardus, item Burcardus, Rainaldus, Willelmus, Walterius de Bona Valle.
l.23 De hominibus monachorum hii: Gaufredus Rufus de Prulli, Waloi, Wibertus, Bertrannus, Bera[... Bern]ardus, et multi alii. Actum Carose in claustro sancti Saturnini.
l.24 Rogerius scripsit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1417 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1417»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1417/. Date de mise à jour : 29/03/12.