Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 31

<< < / > >>

Numéro1416

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/02/995(fiabilité :texte)

LieuLangeais(lat :ad obsidionem castelli Langiacensis)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche631   mm

Hauteur à droite618   mm

Largeur en bas421   mm

AuteurEudes Ier, comte  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Eudes, comte [de Blois], donne à sa sœur Emma son accord pour la fondation de Saint-Pierre de Bourgueil et dote ce monastère.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen. Amen. Amen]. QUAMDIU MORTALI CARNE CIRCUMDATI IN HAC CONVALLE LACRIMARUM DECEMUS, POTESTATI
l.2 liberi arbitrii fruimur, et habundant in nobis deliciȩ rerum temporalium, opesque commitantur
l.3 terrenarum divitiarum, non tamquam mali servi eis abuti debemus in superbiam sed quia pulvis
l.4 cinis sumus, reminiscentes, et in pulverem ac cinerem nos reversuros scientes, creaturarum omnium
l.5 opifici humani quoque generis redemptori, de his que ipse clementi manu condonavit offerre
l.6 debemus temporalia, ut ab ipso in caelesti gloria percipere mereamur sine fine manentia. Quapropter
l.7 ego, in Dei nomine, ODO, comes, perpendens criminum meorum sarcinam et ultimum valdeque formidandum
l.8 judicii diem, in qua est unusquisque de propriis factis rationem redditurus, et prout gessit bonum
l.9 sive malum ibidem judicaturus, notum immo et percognitum fore cupio cunctis fidelibus sanctae Dei aeclesiae
l.10 prȩsentibus scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris, quam adiit nostram prȩsentiam Deo digna
l.11 mihi que totis viribus dilectissima soror mea EMMA, Pictavensis comitissa, unacum venerabili
l.12 abbate GAUZBERTO coenobii Turonensis martyris JULIANI obnixe postulantes quatinus in
l.13 quadam curti vocabulo BURGULIENSI, quam olim jamdictȩ sorori meae genitor utriusque nostrum bonae memoriae
l.14 comes TETHBALDUS dotis nomine concesserat, liceret illis cum nostra voluntate et auctoritate construere monasterium
l.15 ob amorem Dei omnipotentis sanctorumque omnium necnon animarum nostrarum remissione, cunctorumque parentum nostrorum
l.16 salute, et peccatorum remissione. Quorum peticionem ratam et convenientem utpote a Deo sibi inlatam benigne pertrac-
l.17-tans, digno affectu [ment]eque devota, assensum prebui. Concessi igitur dulcissime sorori meae EMMAE, pariterque
l.18 karissim[.....?...]o nobis [...?...]initate juncto, ad monasterium inibi construen-
l.19-dum prelibatam curtim Burguliensem cum omnibus adjacentiis et utilitatibus ad ipsam pertinentibus mobilibus et in-
l.20-mobilibus, perviis et exitibus, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis
l.21 et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus, et quicquid quesitum vel adquirendum cum tota vicaria ad ipsam curtim
l.22 vel potestatem pertinente, haec omnia trado et transfundo in jus et dominationem sanctae et individuae Trinitatis, perpe-
l.23-tuȩque virginis Mariae, et sancti principis apostolorum PETRI, ad usus monachorum in Burguliensi coenobio degentium, absque ulla
l.24 contradictione, vel diminutione. Ea scilicet ratione uti in prefato loco ad justum judicem pro nobis et pro omnium parentum
l.25 nostrorum tam vivorum quam etiam defunctorum salute, et peccatorum remissione, assidua fiat oratio. Quin etiam omnimodis volumus
l.26 atque decernimus quatinus cujuslibet secularis dignitatis persona in omni illo loco vel monasterii ipsius potestate nullam dominationem vel
l.27 malam consuetudinem exercere audeat, sed liceat quiete et regulariter, eisdem monachis piissimi redemptoris, clavigeri quoque ipsius
l.28 PETRI, absque ulla inquiȩtudine agere perpetim servitium. Quod si abbatis ejus coenobii quod preterire non potest obitus extiterit, non quilibet quod
l.29 absit pecuniȩ ordinetur causa, sed secundum patris BENEDICTI preceptum talis qui aptus sit ad lucrandas animas electione omnium fratrum bonorumque
l.30 Christianorum constituatur. Hoc autem bonȩ voluntatis nostrae votum perducere gestientes ad effectum, precamur successorum, vel fidelium nostrorum clementiam
l.31 ut quemadmodum ipsi statuta sua volunt manere intacta, sic et hanc auctoritatem per succedentia tempora sinant perdurare inviolata.
l.32 Si vero quilibet ex heredibus vel successoribus nostris sive aliqua intromissa persona qui contra hȩc benignitatis nostrae scripta aliquam
l.33 repeticionem vel calumpniam generare prȩsumpserit, in primis iram omnipotentis Dei et sanctorum omnium incurrat suaque repeticio
l.34 nullam vigorem optineat, insuper nisi resipuerit cum Nerone, et Diocletiano, simulque apostata Juliano et eorum sequacibus mar-
l.35-tyrum persecutoribus aeternis gehennȩ incendiis societur. Praesens autem auctoritas manu propria subsigno sanctae crucis manibusque
l.36 fidelium nostrorum roborata, perpetualiter maneat firma et inconvulsa.
l.37 [SIGNUM OD]ONIS, qui h[anc auctoritatem fecit].
l.38 Signum Rotgerii c[omiti]s. Signum [Manassae] comit[is. S]ignum G[os]fredi militis. Signum Rotberti. Signum item Rotberti.
l.39 Signum Hugoni vicecomitis. Signum Alonis fratris ejus. Signum Alberti. Signum Gelduini. Signum Ratrodi. Signum Arvei. Signum Erizoni.
l.40 Signum Amalrici. Signum Acfredi fratris ejus. Signum Mainerii. Signum Balduini clerici. Signum Gualchisi clerici. Signum Umbaldi.
l.41 Signum Geloni. Signum Arberti. Signum Ansel. Signum Gualterii. Signum Hucberti. Signum Sanctioni. Signum Ratherii.
l.42 Signum Teduini. Signum Wicherii. Signum Adelardi. Signum Warnerii. Signum Aymerici. Signum Gozfredi. Signum Auramni.
l.43 DATA EST HAEC AUCTORITAS AD OBSIDIONEM CASTELLI LANGIACENSIS, PRIDIE IDUS FEBRUARII, ANNO INCARNATIONIS DOMINICAE
l.44 DCCCCXCV, INDICTIONE VIIII, REGNANTE HUGONE PIISSIMO REGE ANNO VIII.

Bibliographie

BESLY (J.), Histoire des Comtes de Poictou et Ducs de Guyenne, Paris, 1647, p. 288.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 14, Instr, col. 148.

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 35-36, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1416 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1416»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1416/. Date de mise à jour : 29/03/12.