Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 50

<< < / > >>

Numéro1415

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date995(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche649   mm

Hauteur à droite648   mm

Largeur en haut452   mm

Largeur en bas468   mm

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE, et Emma son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine et comte de Poitou, et Emma, son épouse, fondent l'abbaye de Bourgueil et lui donnent des biens situés à Silli, Jaulnay et Vouzailles, dans le pagus de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum fragilitas seu casus humani generis pertimescit ultimum vitȩ terminum subitanea transpositione venturum, oportet
l.2 ut non inveniat unumquemque inparatum, sed quicumque vult salutem animarum recipere, huic omnino congruit ut de propriis rebus studeat se
l.3 redimere. Proinde in nomine summi salvatoris Dei, ego Vuilelmus, Pictavorum comes, et uxor mea, nomine Emma, considerantes
l.4 inmensa peccatorum nostrorum pondera simulque pertre[me]scentes ultimi judicii diem in qua unusquisque pro id quod gessit redditurus est
l.5 rationem, cogitare coepimus quatinus pro remedio animarum nostrarum, necnon pro salute parentum nostrorum, tam vivorum quam etiam defunctorum,
l.6 in quadam villa que vocatur Burgulium, in territorio [An]degavensi sita, monasterium in honore sanctȩ et individuae Trinitatis,
l.7 glor[iosissime matr]is Dei Mariae, et clavigeri principi[s] apostolorum Petri simulque omnium sanctorum, ad communem multorum utilitatem construeremus.
l.8 Cujus operi fideli insistent[es intentioni pr]out oportunitas assensum prebuit, annuente clementia misericordis Dei, f[ideliter consum]mavimus, et monachos ibidem
l.9 sub abbatis imperio Deo [et sancto Petro apostolo servi]entibus, ex propriis facultatibus, quȩ nobis jure hereditario succe[dunt, fovere disposuim]us, ut cum his quod ipsi adqui-
l.10-sierint ad cotidianum [usum eorum] possit sufficere. Quam donationem litteris prehendere decrevimus, manuque [propria corroboravimu]s, filio quoque nostro
l.11 nomine Vuilelmo, cet[erisque nostri]s fidelibus, tam clericis quam laicis utriusque ordinis corroborari fecimus. Igitur ut [donatio prefi]xa certius declaretur,
l.12 ipsas res nominatim ex[primere cu]ravimus, id est alodum de Ciliaco cum aecclesia, cum ȩdificiis, terris cultis et incultis, vi[neis, pra]tis, silvis, aquis aquarumque de-
l.13-cursibus, mobilibus et in[mobilibus], perviis et exitibus, quesitis et inquirendis, cum mancipiis utriusque sexus desuper cummanenti[bus...?...] pertinentibus. Concedimus
l.14 quoque eis medietatem curtis [de J]asanias cum medietate aecclesiȩ in honore sanctȩ Mariae, cum villis, terris cultis et incultis, ae[dificiis], vineis, pratis, silvis, pascuis,
l.15 aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, quȩsitis et ad inquirendis, cum mancipiis utriusque sexus et cum his omnibus que ad medietatem
l.16 pertinere videntur. Sed et in alio loco donamus eisdem monachis, donatumque in perpetuum esse volumus aecclesiam de Jazenas, cum omnibus adjacentiis et utilitatibus,
l.17 ad ipsam pertinentibus. Simili etiam modo tradimus et allegamus in eorum dominium medietatem curtis de Vosalia, cum villis, terris, cultis et incultis, aedificiis,
l.18 mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, perviis et exitibus, quesitis et adinquirendis, mobilibus et inmobilibus et quicquid ad medietatem
l.19 ipsius curtis pertinere videntur, aecclesiam quoque ipsius villȩ, in honore sancti Hilarii, cum omnibus adjacentiis et utilitatibus ad ipsam pertinentibus. Has igitur res supradictas in Picta-
l.20-vensi pago sitas, sicut a nobis moderno tempore constat esse possessas, transfundimus atque delegamus in speciales usus monachorum in coenobio Sancti Petri degentium,
l.21 quatinus cum his quod ipsi adquirere potuerint, absque ulla diminutione teneant [et posside]ant, et quicquid pro utilitate monasterii agere decreverint liberam
l.22 et firmissimam in omnibus licentiam habeant. Studeant praeterea idem monachi de aecclesia de Vosalia solvere annis singulis, ad festivitatem sancti Hilarii
l.23 quȩ caelebratur kalendis novembris ad canonicos jamdicti Sancti Hilarii censum solidos V, et eis amplius non requiratur aut exigatur. Et si de eodem censu negligentes
l.24 extiterint, id ipsum eis emendare liceat, et quod tenuerint non ideo perdant. Si vero fuerit ab hodierna die et deinceps aliquis ex heredibus vel proheredibus nostris
l.25 sive quelibet persona qui contra hanc donationem aliquam calumniam quibuslibet adinventionibus inferre temptaverit, nisi cito ad emendationem venerit, maledictio
l.26 Domini super eum veniat, et a conventu omnium Christianorum extraneus appare[at] et consortium Judae traditoris Domini sortiatur, insuper etiam inferret partibus
l.27 ipsius monasterii coact[u]s auri libras Dtas, suaque repeticio nul[lum] effectum obtineat; sed presens donatio nostre [...?...] nostrorum roborata
l.28 auctoritate firma i[n perp]etuum perseveret. Ego Willelmus [nobili]ssimus dux Aquitanorum et con[jux mea nomi]ne Hemma,
l.29 filiusque noster Willel[mus hanc scri]ptionem firmavimus et ad cor[robor]andum tradidimus fidelibus nostris [...?...].
l.30 [croix] Gisleber[ti episcopi]. Signum Huarici thesaurar[ii. Signum] Rainaldi decani. Signum [Salomonis. Signum] Rotberti.
l.31 Signum Ramoni. [...]. Signum Arberti [......]. Signum Rotgerii. [Signum Ach]in. Signum Gerorii. [Signum Gauscelini]. Signum Frodoni [.....]
l.32 et alii seniores ca[nonici] simul una voce firmaverunt, ac cor[roboraverunt].

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 36-38, n° 4.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1415 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1415»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1415/. Date de mise à jour : 29/03/12.