Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 27

<< < / > >>

Numéro1414

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1015(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche306   mm

Hauteur à droite303   mm

Largeur en haut265   mm

Largeur en bas267   mm

AuteurChevalier Erluinus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Erluin, chevalier, donne aux moines de Bourgueil la terre de Triernon. Les abbés de Bourgueil et de Jumièges font ensuite un échange.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] DUM UNUSQUISQUE HOMO IN HOC SECULO SUI VACAT ARBITRIO, OPORTET UT DE REBUS
l.2 sibi adquisitis taliter agat, qualiter in futuro vitam aeternam mereatur adipisci.
l.3 Hujus igitur exemplo, et antiquo more, necnon tradictiones antiquorumque
l.4 studens, ego Erluinus nomine, ac tremescens futuri judicii diem, reme-
l.5-morans illud quod unusquisque homo debet cogitare, ut thesauros sibi aggreget
l.6 in cȩlo, quanto magis illi faciendum est qui injuste res aecclesie tollit, multo magis
l.7 ei convenit bona operari, ut adquirat gaudia aeterna. Quapropter haec, ego
l.8 Erluinus miles in hoc seculo, cum matre mea nomine Alburga, et cum fratre meo nomine
l.9 Guarino, pro amore Dei omnipotentis, et pro timore gehenne, seu propter vite aeterne,
l.10 et pro redemptione anime nostre, ut pius Dominus misereatur nostri, in futuro seculo, seu tamen
l.11 pro absolutione anime patris nostri Guarini, quam vulgus populus vocitabatur Muloht,
l.12 dimisi terram quam injuste abstuleram ad monachis sancti Petri Burguliensis coe-
l.13-nobii, quae vocitatur Triasnum, ubi degunt VII hostiles, et eam retinebam in meo
l.14 dominio, propter hanc causam, quia pater meus Guarinus, et ego tenebamus unum
l.15 hostilem in Longuavilla, de abbate et monachis Burgoliensi. Quando autem fecerunt
l.16 uterque abbates, Rotbertus scilicet de Gimegio et abbas Berno de Burgulio, mutatio-
l.17-nem de terris atque cambium de Longuavilla et de Turtuniaco, monachi de Gimi-
l.18-giensi acceperunt Longuavilla et monachi Burguliensi Turtuniaco, sicuti ad unum-
l.19-quamque erat vicina terra. Per voluntatem autem et jussionem utrorumque monachorum
l.20 sive duobus abbatibus, remansit patri meo Guarino et me ille hostilis sine ulla calumpnia,
l.21 et tenuimus illum postea tribus annis, usque quo monachi alii et abbates novelli, nobis
l.22 tulerunt et nos propter hanc malam iram, quod non potuimus facere contra monachos Gemegiensi,
l.23 fecimus contra monachos Burgoliensi, et tulimus terram sicut supradictum est. Modo autem
l.24 propter Deum et propter redemptionem anima patris mei seu propter meae, dimisi terram sancti Petri
l.25 quam ab injuste eam tenebam, et accepi ab preposito monacho de Coldra villa, nomine
l.26 Guarnerio, quatuor libras, ita scilicet ut ab hodierna die, nemine contradicente,
l.27 teneant et possideant sine ulla contrarietate. Si quis autem hanc firmationem vel di-
l.28-missionem uti ex parentibus meis vel ex heredibus meis, ullam calumpniam fecerit,
l.29 vel infringere eam ausus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et sanctȩ Marie
l.30 genitricis Dei, et in maledictione Jude tradictoris subcumbat, et terra eum obsor-
l.31-beat, sicut obsorbuit Datan et Abiron, ut in infernum sine fine possideat, nisi peni-
l.32-tuerit, et ad emendationem venerit, contra monachos sancti Petri, et eis solverit quantum
l.33 eis placuerit, veluti C solidos aut ducentos, et semper haec carta firma et inconvulsa permaneat.
l.34 Signum Erluini qui hanc cartam fieri jussit. S. Alburgis matris ejus. S. Guarini fratris ejus.

Bibliographie

MUSSET (Lucien), Les plus anciennes chartes normandes de l'abbaye de Bourgueil, in Bulletin de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 54 (1957-1958), p. 15-54, p. 52-54.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1414 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1414»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1414/. Date de mise à jour : 29/03/12.