Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 25

<< < / > >>

Numéro1412

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1096(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche370   mm

Hauteur à droite410   mm

Largeur en haut205   mm

Largeur en bas194   mm

AuteurMilesendis

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Milesendis donne au monastère de Bourgueil un manse situé près de Dulvicus en Poitou.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum in presentis ȩvi ȩrumnosa habitatione divitiis
l.2 affluimus, honoribus potentiaque vigemus, de rebus transi-
l.3-toriis atque caducis animas nostras redimere debemus,
l.4 quo mereamur eripi a perpetua morte et adipisci
l.5 aeterna premia vitȩ. Quapropter ego Milesindis con-
l.6-siderans inmensa peccatorum meorum pondera simulque
l.7 metuens magni judicii diem in qua reddituri sumus cuncti
l.8 de propriis factis rationem, ob amorem omnipotentis Dei et animȩ senio-
l.9-ris quondam mei Narberti et meae necnon omnium filiorum
l.10 atque parentum meorum tam vivorum quam ȩtiam defunctorum
l.11 redemptione, tribuo atque perpetualiter concedo monasterio
l.12 sancti Petri quod est situm in pago Andegavensi in villa Burguliensi
l.13 aliquid de rebus propriȩtatis meȩ mansum scilicet meum indomini-
l.14-catum situm in pago Pictavo in vicaria Laucidunensi prope villa
l.15 quȩ dicitur Dulvicus cum ipso vineale qui est subtus ipso manso, et
l.16 cum omnibus utilitatibus ad ipsum pertinentibus quȩ jamdudum sunt
l.17 inquisitȩ et a nobis possesse et quȩ ab hodie inantea poterunt
l.18 inquiri. Hȩc omnia de mea in illorum transfero potestate ita ut
l.19 ab hodierna die et deinceps nullus omnino hominum habeat potesta-
l.20-tem in tota illa terra nisi solus abbas et monachi in prelibato degentes
l.21 loco. Si quis vero ego ipsa aut ullus ex heredibus meis aliquam calumniam inquie-
l.22-tare presumserit in primis iram omnipotentis Dei [incur]rat, deinde solidos D coactus
l.23 exsolvat, et sua repetitio inanis permaneat. Ut vero hȩc auctoritas cercius
l.24 a nobis facta esse credatur, manu propria eam firmavi manibusque fidelium nostrorum
l.25 corroborari feci.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1412 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1412»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1412/. Date de mise à jour : 29/03/12.