Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 23

<< < / > >>

Numéro1410

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date989(fiabilité :texte)

LieuPoitiers(lat :in Pictavensi aula)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche315   mm

Hauteur à droite323   mm

Largeur en haut553   mm

Largeur en bas580   mm

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE, et Emma son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine, constitue le douaire de son épouse Emma. Emma donne au monastère Saint-Pierre de Bourgueil une colliberte nommée Bénédicte.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SUMME ET INDIVIDUE TRINITATIS, WILLELMUS, AQUITANIORUM OMNIUM PRINCEPS, ANNO AB INCARNATIONE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI DCCCCLXXXVIIII, INDICCIONE SECUNDA.
l.2 Volo igitur atque cupio et omnimodis cupio ut sciant tam omnibus pontificum et clericorum dignitas seu principum sublimitas ac cunctorum omnium tam virorum quam mulierum utriusque sexus generalitas, ita bonam voluntatem me habere
l.3 erga meam conjugem NOMINE EMMA et ob amorem ejus et aliorum multorum hominum bene mihi volentiam hoc facio bono animo et prompta voluntate. Volo autem hoc scripturarum adfirmare titulis, ut firmum et roboratum
l.4 perpetualiter maneat. Ne in posterum a nullo homine possit umquam violatum esse. Coedo igitur tibi in pago Pictavo curtam de Cassanias mediam et mediam ȩcclȩsiam. Item in ipso pago coedo curtam Vosalliam mediam et totam ecclesiam.
l.5 Item in alio loco que vocatur Jazinas, totam ȩcclȩsiam, et quicquid pertinet ad ipsam. Item in alio loco quȩ vocatur Cygon, quȩ sita est super fluvium Ausantia, item alia nomine Varias quȩ sita est super fluvium Clinni. Item alia nomine
l.6 Valintiacus que est super fluvium Vihennam. Et sicut s[...?...] tenuit ipsas res [......]bi [...?...] trado ad tenendum sive ad possidendum. Item in alio loco, in villa quȩ dicitur Magniaco totam ecclesiam
l.7 et quicquid pertinet ad ipsam. Item in alio loco ȩcclesiam quȩ dicitur Marciaco et quicquid ad ipsam pertinet. Item in pago [.....]inse ȩcclesiam Sancti Clementis et quicquid ad ipsam pertinet. Item ȩcclesia de Colomna que est sita super fluvium Sȩvria et quicquid
l.8 pertinet ad ipsam. Item in alio loco in villas quae dicuntur Nantolio et Auriaco, et quicquid pertinet ad ipsas. Item villa que dicitur Brenon, et quicquid ad ipsam pertinet. Item super fluvium Altezia villas que vocantur Toraron et Traiacus et quicquid
l.9 ad ipsas pertinet. Item villa que vocatur LIEMAIS et quicquid ad ipsam pertinet. Item in alio loco qui dicitur Poio Letardo, sive [...]ron et quicquid ad ipsas pertinet. Item in alio loco ȩcclesia que dicitur Santon et quicquid ad ipsam pertinet. Item villa que dicitur Cassanon et
l.10 mansos et terram sancti Stephani que est prope jamdictae villȩ Cassanon. Item in alio loco ȩcclesiam que dicitur Mosteriolo et quicquid ad ipsam pertinet. Item coedo tibi ȩcclesiam et curtam que vocatur Toarciacus et quicquid ad ipsam pertinet.
l.11 Has res superius nominatas tibi trado perpetualiter ad habendum conjux mea dilectissima
l.12 [...?...] quicquid volueris vel voluntas tua fuerit [......] cumque sanctis dare pro remedio animae vel cuicumque homini tribuere. Hoc mihi placuit inserere ut si ego aut ullus
l.13 [.....] meorum seu aliquis persona causȩ cupiditatis vel falsitatis hanc scriptionem inquiaetare [tempta]verit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, sit illi contraria sancta Dei genitrix Maria cum omnibus sanctis in diȩ magno
l.14 [judicii] partem quoque habeat cum Dathan et Abyron quos terra vivos deglutivit. Cum stipulatione adnixa, manibus propriis firmavi, et post me viris optimis ad corroborandum tradidi.
l.15 SIGNUM WILLELMI COMITIS QUI HANC SCRIPTIONEM FIERI ROGAVIT. Item ego Emma, gratia Dei Pictavorum comitissa, volui serere in hanc cartam quod Willemus filius meus dedit michi quandam
l.16 conlibertam nomine Benedictam et ego eam do Sancto Petro Burgulii, ita ut ab hodierna die serviat sancto Petro omnisque ejus progenies. Firmata est hec cartula in Pictavensi aula, et firmatores hujus cartule fuerunt hi, et ego Emma
l.17 comitissa manu propria firmavi, filioque meo Willelmo firmandam tradidi. Signum Bernoni abbatis. Signum Maingaudi prepositi. Signum Ademari vicarii. Signum Ansigemari. Signum Frederici. Signum Marini. Signum Aboni.
l.18 Hanc tibi trado ȩcclesiam conjux mea que vocatur Saziaco, in tali tenore ut quamdiu [....] teneam, et post discessum meum sine ulla intermissione ad te revertatur.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1410 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1410»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1410/. Date de mise à jour : 29/03/12.