Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 21

<< < / > >>

Numéro1408

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1096(fiabilité :texte)

LieuAngers, chapitre Saint-Maurice(lat :in capitulo beati Mauricii Andecavensis)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche368   mm

Hauteur à droite362   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas482   mm

AuteurGuillaume, abbé  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Guillaume, abbé de Saint-Florent de Saumur, à la demande de Baudri, abbé de Bourgueil, lui concède une église.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine summe et individu[e trinit]atis. Ego Guillelmus gratia Dei sancti [... Sal]murensis abbas, notum fieri cupio [tam] presentibus quam futuris ad quo[...]
l.2 videlicet noticiam res ista pert[...]bitur, quoniam accessit ad nos e[...]um quibus ego Deo auctore deservo Baudricus Burguliensis cenobii
l.3 abbas, supplicans et per caritat[em...]tatem obsecrans, quatenus ...]ae ex dono Goffredi Fulcraedi [...]erat, loco suo concederemus [...]
l.4 jurȩ nostro in jus suum quam sibi [...] erat necessaria, transfundemus [... pre]dicti abbatis et fratrum suorum pre[cib]us inclinati, propter caritatem
l.5 [..]a adjurati eramus, consilio con[...]to, prefatam ȩcclesiam et quicquid in [...] ea possidere videbamur, vel ex aliquo dono possessuros nos sperabamus, loco
l.6 Burguliensi voluntariȩ concessim[us...]e in secula quietam Burgulienses [... p]ossideant, capituli nostri communi de[...]to annuimus. Tamen pro omni
l.7 repellenda inquietudine et inviola[ta] pacis recognitione, ex utriusque capitu[... d]eliberatione et concessu, statutum est ut annis singulis Burgulienses, fratribus
l.8 nostris LX solidos Andecavensis mone[te p]ro censuali reditu die tercio ante fes[tivi]tatem beati Petri quȩ celebratur kalendis augusti persolvant, et solemnitatem patris
l.9 nostri sancti Florentii cum XII lection[...] agant, et mutuam caritatem et [...]gram fraternitatem nobiscum in sempiternum sicut decet monachos custodiant. Si
l.10 autem prescripti Burgulienses aliqua[...] censum constitutum omnino reddere detractaverint, nos quod eis concessimus absque ulla contradictione recuperabimus.
l.11 Si vero propter certam impossibilitatem censum reddere distulerint, et infra [...] dies transacti termini emendare voluerint, nos capitale nostrum recipie-
l.12-mus, Burgulienses autem propterea, censiva a nobis concessa non amittant.
l.13 Actum prius et concessum in cap[itul]o sancti Florentii, et postea in capitulo Bu[rguliensi] et iterum recitatum et confirmatum in capitulo Beati Mauricii Andecavensis presente
l.14 ejusdem sedis episcopo Goffrido, anno ab in[ca]rnatione Domini millesimo XCVI, indictione [..], epacta IIII, Philippo Francorum rege, Fulcone juniore Andecavorum comite.
l.15 S. Guillelmi archidiaconi. S. G[...]berti decani. S. Hugonis fratris Marbodi. S. Alberici capellani et archipresbiteri. [S.] Herberti Bonitti. S. Guarnerii archidiaconi, Johelli clerici, Ebonis Blanchardi, Marcoardi Pagani.
l.16 S. Guillelmi abbatis sancti Floren[tii] et monachorum ejus, Mauricii, Fulconis, Judicalis, Hucbaldi, et auctoritas totius capituli famuli eorum, Bodins prepositus, Beringerius de Aona, Odo peletarius, Samuel.
l.17 S. Baudrici Burguliensis abbatis e[t m]onachorum ejus, Girardi scriptoris, Beringerii, [et] auctoritas totius capituli famuli eorum, Beraldus major, Goffredus Malumminans, Seguinus Aldoar, Gaucherius filius Grosse,
l.18 Stabulus. [...]

Notes

Devise chirographique illisible.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1408 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1408»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1408/. Date de mise à jour : 29/03/12.