Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 20

<< < / > >>

Numéro1407

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date20/11/1093(fiabilité :texte)

LieuAnagni(lat :Anagnie)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche538   mm

Hauteur à droite532   mm

Largeur en haut412   mm

Largeur en bas409   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Urbain II prend l'abbaye de Bourgueil sous la protection pontificale et confirme ses biens et privilèges.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO IN CHRISTO FILIO BALDRICO, BURGULIENSI ABBATI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER PROMOVENDIS IN PERPETUUM. JUSTIS VOTIS
l.2 assensum prebere justisque petitionibus aures accommodare convenit, qui licet indigni justiciȩ custodes atque precones in excelsa apostolorum principum PETRI et
l.3 PAULI specula positi Domino disponente videmur existere. Sanctorum igitur predecessorum nostrorum statuta sequentes BURGULIENSE cenobium, cui auctore Deo, Bal-
l.4-drice fili in Christo venerabilis presides, sicut precedentium patrum privilegiis constat esse munitum, nos quoque presentis decreti auctoritate munimus et
l.5 roboramus tibique et tuis successoribus idem cȩnobium cum omnibus, quȩ ad presens juste possidet, sive in futurum pontificum concessione, principum munere et
l.6 oblatione fidelium canonice poterit adipisci, regendum et disponendum presentis paginȩ auctoritate concedimus et confirmamus. Decernimus itaque, ut
l.7 nulli omnino hominum liceat predictum cȩnobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare,
l.8 sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel
l.9 tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum
l.10 pars consilii sanioris regulariter et secundum Deum elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationem altarium, basilicarum, ordinationem clericorum ab episcopo, in
l.11 cujus estis diocesi, accipietis, si tamen catholicus fuerit ac gratiam Romanȩ sedis habuerit et ea gratis impendere ac sine pravitate voluerit. Alias
l.12 liceat vobis catholicum, quem volueritis, adire episcopum et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Vos igitur, filii in Christo karissimi, oportet regularis disciplinȩ
l.13 institutioni sollicitius ac devotius insudare, ut quanto a secularibus estis tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et animȩ virtutibus
l.14 anheletis veneranda Romanȩ ecclesiȩ decreta precipue studentes servare, cujus patrocinio ab omnium vive[ntium estis] jugo annuente Domino
l.15 premuniti et libertate donati. Si quis vero sacerdotum, regum, principum, ducum, judicum atque quorumlibet [secularium hanc] constitutionis nostrȩ
l.16 paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione c[ongrua e]mendaverit, potestatis
l.17 honorisque sui dignitate careat et a sacratissimo corpore Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus [fiat atque] in extremo examine
l.18 districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco ista servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, q[uatenus] et hic fructum bonȩ
l.19 actionis percipiant et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.20 [rota]. [benevalete].
l.21 Datum Anagnie per manus Lanfranci agentis vicem cancellarii XII kalendas decembris, anno Domini MoXCoIIIo, apostolatus domni URBANI secundi papȩ VI.
l.22 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5498.

RAMACKERS (J.), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne, Göttingen, 1956 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 35), p. 85-86, n° 22.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1407 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1407»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1407/. Date de mise à jour : 29/03/12.