Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 19

<< < / > >>

Numéro1406

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/05/1093(fiabilité :texte)

LieuBourgeuil(lat :in capitulo Sancti Petri Burguliensis)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche108   mm

Hauteur à droite120   mm

Largeur en haut144   mm

Largeur en bas246   mm

AuteurHerbert Paganus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Herbert Paganus fait don aux moines de Bourgeuil d'une écluse sur l'Andra et demande à être enterré au monastère et à être inscrit, avec sa famille, au nécrologe.

Fac-similé

Texte

l.1 Ego Herbertus, cognomine Paganus, notum fieri volo quoniam matrem meam nomine Benedictam ad monasterium sancti
l.2 Petri Burguliensis tumulandam detuli, ubi Otrannus pater meus jacebat, et propter donum cumbrȩ unius in kalendario mona-
l.3-chorum scriptus erat. Pro tumulatione ergo matris meȩ dedi monachis ejusdem loci in perpetuum possidendam exclusam
l.4 unam in fluvio qui vocatur Andra, pro anima patris mei et matris meȩ et ut propter hoc nomen matris meȩ in ka-
l.5-lendario scriberetur, et ego ipse post mortem meam ibi sepeliar et in martirologio scribar, ita tamen ut ego et omnis
l.6 cognatio mea simus tutores ac defensores illius exclusȩ, ut si aliquando aliqua calumnia in illa exclusa surre-
l.7-xerit, ego et fratres mei et omnes parentes nostri, omnes calumnias quietas faciamus clamare. Pro hoc dono dederunt mihi solidos
l.8 quadraginta, eo tenore ut si exclusam non potuerimus quietare, nos reddamus XL solidos monachis, ubi vero liberata
l.9 fuerit a calumnia nos iterum accipiamus XL solidos, et monachi recipiant exclusam. Hoc autem donum concesserunt fratres mei
l.10 Hugo, et Aimericus, et Christianus, sorores quoque meȩ Adda et Guitburgis, Pipinus quoque qui Addam in conjugium
l.11 habebat, videntibus his qui subscripti sunt: Arduino de Portu, Benedicto clerico, Petro filio Delini, Stabulo cocco, Mainardo filio Stabuli, Alberto presbitero de Avenas, Audoino cocco,
l.12 Hucberto de Manso Lepori, Giraldo Gastesal, Beringerio Brittone, Pagano filio Grosse, Laurentio famulo.
l.13 Actum III idus mai, in capitulo sancti Petri Burgu-
l.14-liensis, anno incarnationis Domini MXCIII.
l.15 S. Herberti Pagani [croix]. S. Hugonis fratris ejus [croix]. S. Christiani [croix]. S. Adde [croix]. S. Guitburgis [croix].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1406 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1406»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1406/. Date de mise à jour : 29/03/12.