Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 16

<< < / > >>

Numéro1404

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/02/999(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche427   mm

Hauteur à droite430   mm

Largeur en haut210   mm

Largeur en bas223   mm

AuteurChevalier Corbo

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Corbon, noble chevalier, donne au monastère de Bourgueuil des terres situées à Lerné, dans le pagus de Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen]. In nomine summi salvatoris Dei, CORBO, gratia Dei nobilissimus miles. Notum immo et per-
l.2-cognitum essȩ cupio cunctis fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ presentibus scilicet ac futuris precipueque
l.3 successoribus nostris, quoniam deprecatus est quidam venerabilis abba Gauzbertus coenobii martiris
l.4 JULIANI unacum caterva sibi commissa Sancti PETRI Burguliensis monasterii, uti ex rebus mei
l.5 beneficii quod ex ducamine tenere videor aliquid sub institutione census annuatim
l.6 reddendum per hujus meae auctoritatis testamentum concederem. Quorum deprecationem
l.7 benigne suscipiens, concessi prelibatis monachis Sancti Petri Burguliensis loci, quartas III
l.8 partim terrȩ cultȩ et partim incultȩ, cum prato, arpennos II sitas in pago Turonico, in vica-
l.9-ria Cainonensi, ex curte Larniensi. Terminantur vero ex tribus partibus terra ejusdem
l.10 potestatis, quarta quoque terra Gelduini de episcopatu. Infra istas terminationes
l.11 totum et ad integrum concedo prefatis Burguliensis coenobii monachis supradictas res
l.12 perpetualiter ad possidendum ut habeant licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi
l.13 et quicquid melius voluerint operandi, solventes exinde annis singulis ad festivitatem sancti
l.14 Mauricii quae cȩlebratur X kalendas octobris, censum solidos VI, et eis amplius non requiratur aut
l.15 exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete teneant atque possideant, nemine inquietante
l.16 ac contradicente. Et si dȩ eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendare
l.17 studeant et quod tenuerint non ideo amittant. Ut autem hȩc futuris temporibus firmiorem
l.18 obtineat in Domino obvigorem, manu propria eam subter corroboravi manibusque fidelium
l.19 nostrorum corroborari fecimus.
l.20 Signum sanctȩ crucis Corbonis militis qui hanc auctoritatem fieri jussit atque firmavit
l.21 [croix]. [chrisme] Signum Aldesendis uxoris ipsius. Signum Corbonis filii ejus.
l.22 Signum Arduini filii ejus. [Subscripsit] Solionis. [Subscripsit] Achardi. [Subscripsit] Bernerii.
l.23 [Subscripsit] Burchardi. [Subscripsit] Radulfi. [Subscripsit] Gualonis. [Subscripsit] Rainaldi. [Subscripsit] Guicherii. [Subscripsit] item
l.24 Guicherii. [Subscripsit] Arduini. [Subscripsit] Alcherii. [Subscripsit] Aimardi. [Subscripsit] Hucberti. [Subscripsit] Fredrici.
l.25 [Subscripsit] Guilifredi. [Subscripsit] Guillelmi. [Subscripsit ...?...].
l.26 Data est autem hȩc auctoritas mense februario, XV kalendas [martii ...?...]
l.27 Corbonis anno dominicȩ incarnationis DCCCCXCVIIII, anno XI, regnante Rotberto rege.
l.28 Jonas Sancti Mauricii canonicus [atque sacerdos], jussu Fredrici antigrafi, [subscripsit et subscripsit].

Notes

1

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 39-41, n° 15.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1404 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1404»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1404/. Date de mise à jour : 29/03/12.