Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 3

<< < / > >>

Numéro1403

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date09/992(fiabilité :texte)

LieuPoitiers(lat :Pictavis civitate)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche484   mm

Hauteur à droite503   mm

Largeur en haut333   mm

Largeur en bas326   mm

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE, et Emma son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  BOURGUEIL

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine, et son épouse Emma donnent aux moines de Bourgueil l'église Saint-Christophe, l'église d'Oziaco et d'autres biens, en échange de l'église et de la villa de Silli.

Fac-similé

Texte

l.1 DUM UNUSQUISQUE MORTALI CARNE CIRCUMDANS LIBERO SUE POTESTATIS HUJUS ARBITRIO OPORTET EXITUM SUUM ANTE MERITIS OCULOS INDESINENTER PONERE
l.2 atrociisque incendii poenas diutius metuere, et idcirco ex rebus transitoriis adquirere sibi debet aeterna, ex momentaneis ac caducis
l.3 sine fine manentia. Quamobrem ego, Dei nomine, WILLELMUS, dux Aquitanorum, et uxor mea EMMA unacum filio nostro dilec-
l.4-tissimo WILLELMO, pro amore omnipotentis Dei et redemptione animarum nostrarum necnon pro salute omnium parentum nostrorum
l.5 tradimus atque transfundimus ad monasterium Sancti Petri Burguliensis coenobii, in spetiales usus monachorum in eodem loco de-
l.6-gentium aeclesiam Sancti Cristofori cum omnibus adjacentiis et utilitatibus ad ipsam pertinentibus cum ipsa villa et vineis, pratis, pascuis, farina-
l.7-riis in longa aqua aquarumque decursibus, juctos quoque duos in clauso sancti Michahelis, ac prati juctos V super fluvium Vendeiae, mansiones
l.8 aetiam ad fontanetum quod vocatur Ad Lotias, feriam insuper integerrime prelibati sancti Cristofori ad festivitatem ejusdem quae celebratur
l.9 VIII kalendas augusti cum toto teloneo absque ulla dominatione personae cui [libet] potestatis. Concedimus insuper ut ipsa parrochia villam vocabulo
l.10 Ad Brolium Aldeferi cum omni emelioratione et integritate, ita siquidem ut de omnibus bis nullum debitum vel consuetudinem quilibet
l.11 hominum excipiat sive exquirat ullo modo nisi monachi jamdicti Sancti Petri [......]. Condonamus etiam ipsis aeclesiam de Oziaco cum
l.12 omnibus adjacentiis et utilitatibus ad ipsam pertinentibus. Has igitur aeclesias vel res supradictas in recompensatione vel conca-
l.13-mio aeclesiae vel villȩ de Ciliaco allegamus atque transfundimus in jus et dominationem monachorum in prefato Burguliensi
l.14 coenobio degentium quatinus absque ulla diminutione teneant atque possideant in perpetuum jure proprietario.
l.15 Si vero fuerit ab hodierna die et deinceps aliquis de heredibus vel proheredibus nostris sive aliqua intromissa persona
l.16 qui contra hanc donationem vel recompensationem, aliquam calumniam sive repetitionem generare presumpserit, nisi
l.17 cito ad emendationem venerit gloriosus princeps apostolorum Petrus januam regni caelestis illi claudat, et in inferno inferiori
l.18 gehennalibus flammis cruciandum tradat sine fine insuper jam partibus ipsius monasterii auri libras C multatus
l.19 persolvat, suaque repetitio nullum effectum optineat. Presens autem auctoritas nostris fideliumque nostrorum manibus corroborata
l.20 firma et stabilis existat per succedentia tempora.
l.21 [croix] Signum WILLELMI AQUITANORUM DUCIS HUJUS COMMUTATIONIS AUCTORIS ET FIRMATORIS.
l.22 Signum ITEM WILLELMI FILII EJUS. Signum EMMAE COMITISSȨ DILECTAE GENETRICIS EJUS.
l.23 Signum Gisleberti presulis. Signum Isemberti fratris ipsius. Signum Manasses similiter fratris ejus.
l.24 Signum Bosonis vicecomitis. Signum Bertramni militis. Signum Tetbaldi.
l.25 Signum Ansemari. Signum Fredrici. Signum Constancii.
l.26 Signum Giroardi. Signum Lamb[erti]. Signum Bernardi.
l.27 DATA MENSE SEBTEMBRIO, PICTAVIS CIVITATE, ANNO DOMINICAE INCARNATIONIS DCCCCXCVIIII,
l.28 INDICTIONE XII, REGNANTE ROTBERTO REGE THEOSOPHO ANNO V.
l.29 GOSBERTHOYS MYCROMONAKOYS KAI THAPYNOS LEVYTHES SKPYPSYT KAI [SUBSCRIPSIT].

Notes

ligne 29 en caractères grecs.

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (J), Notice sur les chartes originales relatives à la Touraine antérieures à l'an mil, Tours, 1879, p. 39, n° 5.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1403 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1403»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1403/. Date de mise à jour : 29/03/12.